13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ex Secretaria Brevium 767mia sortitus est. Erat enim in adolescentula» virtuti parissimaforma, hilaris, humanus, dicto audiens, venuste dicens, omniumsibi corde devinciebat, omnium admirationem sibi iustis decausis comparabat. Dum sedulam studiis operam daret, aetatisaestu, saeculi blanditiis aliquantum indulgere visus est, sedquem Deus sibi elegerat semel atque iterum gravi morbotentavit, ut terrena exosus inhiaret ad coelestia: donec abeatissima Dei Matre, superni amoris iaculo ex sacra leonemire perculsus, illico divinam novit voluntatem, et quod iamcogitaverat, puer, se ad vitam religiosam suscipiendam vocatumpersensit. Continuo propositum genitori aperit; seasperam Clericorum Passionis D. N. I. C. vitam elegisse fatetur,omnibusque difficultatibus quibus a propinquis et amiciscircumveniebatur expeditus, visitato prius filiali affectu LauretanaeVirginis sanctuario, die io Septembris mensis anno185Ó, ad recessum Morrovallensem Patrum a Cruce et PassioneChristi, optatissimum veluti in portum convolavit. Vixtyrocinium posuerat assumpto religionis habitu et nomineGabrielis a dolorosa Virgine, cum initae vitae statum genitoriper litteras describens, ac si cum aspera veste novumsibi hominem induisset. Sacri illius recessus quietem ad dulcedinemsummopere commendat saecularibus spectaculis acsolatiis minime comparandam. Quare ex toto corde mundovaledixit, atque in ipso exordio, christianae perfectionis formamin omnibus actis apprime referre visus, tyronibus nonmodo, sed provectioribus etiam sodalibus absolutissimumomnium virtutum exemplar extitit. Tyrocinio summa cumlaude expleto, die vigesima secunda Septembris mensis sequentisanni 1857, altera feria infra octavam festivitatis Virginisdolorosae, coelesti perfusus laetitia religiosa vota nuncupavit.Ex his sensit se arctius Deo devinctum ad perfectiorateneri. Itaque regularis disciplinae observantissimus nein minimis quidem illi defuit. Admirabilis in eo dimissioanimi, angelica corporis modestia, assiduum orandi studium.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!