13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Appendix 187seu fidelium numerus, requiratur et sufficiat ad iterationis necessitatemdesumendam ?56. Resp. Quoad numerum, praeter unam S. R. U. Inquisitionisresponsionem, de qua infra, piures habentur resolutiones e quibus inferridebet Sedem Apostolicam, inspecta locorum personarumve varietate,a qualibet fixa determinatione abstinere et decisionem prudenti superiorumarbitrio relinquere voluisse.Sic Benedictus XIV* in Const. praecitata Apostolicum ministerium,iterationi locum esse edicit : « cum eorum numerus, qui diebus festivistenentur Sacris interesse, talem exhibeat necessitatem^ut nisi alicui sacerdotiduas missas eodem die celebrandi potestas concedatur,mandato plures non satisfacerent ».Ecclesiae57. Anno 1828, Episcopis Statuum Foed. Americae sciscitantibus :« Utrum quoties triginta aut quinquaginta fideles periculo exponunturmissam de praecepto non audire, bis (sacerdotes) celebrare valeant?»;litteris diei 13 Martii, rescriptum fuit, praetermissa numeri determinatione,ut ipsimet Episcopi, pro sua prudentia et conscientia, habita rationeadiunctorumdioecesis, in re iudicarent: et similiter in aliis pluribusresponsis.Sensum facessere nequit responsio S. O. de quo supra : equidemMinoribus Cappuccinis in Graecia missionariis efflagitantibus utrum iteratioliceret « pro quindecim seu viginti personis quae, legitimeimpeditae,primae (et unicae in loco) missae adesse non valuerunt », rescriptumfuit, anno1688: Non licere. Nam si legitime impeditae fuerant,ergo a praecepto audiendi exoneratae ; et coeterum ex ipsa factispeciepraesumendum videtur impedimentum fuisse pro his personis mere casuale.Eodem anno (i688) S. C. de P. F. noluit decidere num in TripolitanaPraefectura decem aut quindecim servi satis essent ad iterationem,et rem reliquit « charitati et conscientiae P. Vice-Praefecti ».Ipsa S. Inquisitio die 22 Iulii 1860 edixit quidem- « desideriumneophytorum (in Sinensibus regnis) bis aut ter in anno SSmam Eucharistiamsumere volentium per se non esse urgentissimam causam(iterationis)»; attamen subiunxit: « pensatis omnibus locorum et personarumcircumstantiis , relinquendum arbitrio R. P. D. Vicarii Apostolici».58. Idem dicito de distantia: canonicam disciplinam ad metrum etcentimetrum dimetiri satis arduum et haud parum absonum foret, eomagis quod saepe saepius una leuca, vel dimidia leuca, de qua in Lim-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!