13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Parisien. 247festiva de praecepto, futurorum matrimoniorum publicae denunciationesseu proclamationes in missa parochiali, ad normamConcilii Tridentini cap. Tametsi, sess. 24 de reform,matr. Cum porro haec denunciationum recitatio, prae magnonumero matrimoniorum, per nimium tempus protrahatur, fideles,qui sacro intersunt et publicata nomina saepissimeignorant, taedio afficiuntur, vix capiunt quid legatur; imo,quod gravius est, avertuntur ne huic missae parochiali intersint,et sacrum ipsum praedicationis officium valde praepediti.Animadvertit autem praefatus Archiepiscopus oratorfinem legis Tridentinae multo melius, tutius et plenius attingiposse, si, in his parochiis numerosissimis, parochi, omissisillis oretenus factis matrimoniorum denunciationibus, in locoecclesiae conspicuo scriptas schedulas affigi curent futura matrimoniacontinentes; quae schedulae affixae remaneant totadie dominica. Tunc enim omnes fideles praefatas scripturas,et quidem commodissime, legere poterunt, et futura matrimoniacognoscere. Unde enixe rogat Archiepiscopus oratorSanctitatem Vestram, ut sibi indultum concedere dignetur,vi cuius deinceps liceat, in parochiis suae dioecesis quaecontinent decem millia parochianorum vel amplius, praefataelegi Tridentinae satisfacere, affigendo in loco ecclesiae conspicuo,per tres dies dominicas vel festivas continuas, scriptasschedulas futura matrimonia exhibentes, quae schedulaeper totam diem, a prima missa matutina, usque ad ultimumliturgicum officium vespertinum, affixae remaneant».Animadversiones ex officio. Ex duabus causis exposciturut publicatio oralis matrimoniorum contrahendorumsubrogetur per denuntiationem scriptam affigendo ad valvasecclesiae parochialis schedas scriptas nominum contrahentium;quae causae sunt: i) magnus matrimoniorum numerus, undefideles non facile recordantur audita nomina; 2) nimium tempuspro hisce publicationibus faciendis, unde taedio affectiab interventu missae paroeciali, et sacrae in ea concioni aver-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!