13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

762 Ex Secretaria Breviumvulgo Hôtel Biron audiunt, nobilem et aptam sedem invenit,et clarissimos cuiusvis ordinis, vel e regia progenieviros excepit, Venerabilis Dei Servae nomine atque institutosummopere adlectos. Humilis vero Christi ancilla sehumanis subducens honoribus, nihil potius sibi habebat, quamut religiosae sorores ipsis traditam iuventutem pietate acprofanis disciplinis, tempori et personis consentaneis excolerent« monentes eam... seipsam irreprehensibilem exhibere »(Tob. X, 13). Praeterea, ut non minus honestioris quam obscuriorisloci puellae hac frui possent institutione, singulisdomibus scholas pro pauperibus adiiciendas curavit. Ad quaeomnia assequenda neque laboribus neque malefirmae parcensvaletudini, huc et illuc occurrens, ac iam ingenti numerodomos frequenter invisens, sororum puellarumque animosadspectu, verbo atque ipsa potissimum, quam redoluit,sanctimonia, ad maiora in Domino concitabat. Ac sempernova excogitans instituta, actuosae virtutis exemplum prodibat.Ut enim cetera omittamus, praetereundam non esse ducimusfiliarum Mariae ab ea conditam congregationem, quaequanta usui fuerit modestis familiarum moribus, nemo est quiignoret. Itaque compluria et singularia beneficia a religiosissororibus, Iesu Cordi devotis, in puellas docendas tam scitenaviterque collata, eidem fel. rec. Leoni PP. XII Dec. Nostro,qui biennio ante societatis leges sanxerat, facile persuaserunt,ut ea almae quoque Urbi compararet. Ad sanctissimaeTrinitatis igitur in Hortorum Colle prima huiusmodidomus Romae aperta fuit, quam duae aliae sunt postea secutae,et eae quidem omnes Venerabilis Matris praesentiaexemploque diu recreatae. Demum reliquum vitae iter, quamDeus usque ad provectam aetatem producere decreverat, legiferasocietatis Mater, nonnullis aliis adversis invicto animosuperatis, novam recte factorum segetem in Christi Cordishonorem demetendo porrexit. In assiduis precibus totamsaepe noctem pervigilare, corpus aspere usque ad sanguinis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!