13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Tridentina 649bus Tridentum adiit, sanctum Episcopum Vigilium invisurus.Huic sacro Antistiti suum aperuit animum, eoque probante romanumiter statim aggressus est. Peregrinus in Urbe coenobia,tempia et martyrum memorias devote lustravit, atque omnibus,quae ad suam pietatem fovendam augendamque conferrepoterant, diligenter expletis, Summi Pontificis praesentia etbenedictione maxime laetatus est. Tridentum reversus, eremiticaevitae amantissimus, apud Castrum Tavoni in Anauniaregione una cum sociis sese abdidit, ibique in vertice montissacellum extruxit. Divinis rebus iugiter intentus, Romediusetsi pauper et humilis, vitae tamen operumque sanctitate emicuit;quam Deus prodigiorum testimonio comprobasse traditur.Interim supremum diem sibi appropinquare sentiens,dilectis sociis aeternae salutis et christianae perfectionis praeceptaet monita paterno affectu in memoriam revocavit. Totusautem in Deum mente et corde, veluti in extasim, raptus,terrenum exilium cum caelesti patria commutavit diedecimaquinta Ianuarii. Fama sanctitatis Servi Dei in vita etpost obitum, miraculis, uti fertur illustrata, adeo percrebuit,ut Ipsimet ecclesiasticus et publicus cultus statim adhibitusfuerit, in dies auctus et ad haec usque tempora perseverans.Quum vero R. D. Antonius Petrus Casagrande, Prior ecclesiaeseu sanctuarii a S. Romedio nuncupati, intra finesTridentinae dioeceseos, et huius causae Postulator, a SanctissimoDomino Nostro Pio Papa X, per decretum sacrorumRituum Congregationis, die io Novembris 1906 obtinuerit,ut in ordinariis eiusdem sacrae Congregationis comitiis proponiac discuti possit dubium de casu excepto a decretis sa.me Urbani Papae VIII super praefato cultu Servi Dei RomediiConfessoris et Sancti nuncupati, absque praevia constructioneformalis processus ordinarii cum subsequenti sententia;dummodo huiusmodi casus exceptus documentis in formaauthentica productis probaretur, idem Postulator exquisita documentacum informatione et congruentibus litteris postula-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!