13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

526 Ex S. Congregatione ConciliiEx iis, quae hucusque sunt disputata, facile patet responsio dandaalteri quaesito, quod ex Albania proponitur. Proponunt scilicet :scripturama Titio subscriptam et a loci parocho parochus ipse transmittitad parochum Titiae, quae coram suo parocho et simul cum eo et ipsasubscribit. An valent talia sponsalia ?Difficultas una esse posset. Scilicet in casu testis auctorizabilis nonidem esset pro sponso et pro sponsa ; decretum autem videtur unumeumdemque requirere, quum dicat « per scripturam subsignatam a partibuset vel a parocho aut a loci Ordinario etc. ». Verum non unum estexemplum in iure singularis cuiusdam dictionis, quae pluralem admittatsignificationem. Sufficiat referre ea, quae habentur in lege 16 § ide testament,tutela D. (XXVI, 2), ubi dicitur: « Si quis filio tutoremdederit,et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse videtur ? Et dehoc Pomponius dubitat; magis autem est, ut omnibus dedisse videatur ».Conferri etiam possunt ea, quae habentur in lege 14 de fideicomm. libertatibusC. (VII, 4), ubi additur ratio: « quum in ambiguis sensibusmelius est, et maxime in libertate, favore eius humaniorem amplecti sententiam». Et videtur mihi humanior vere sententia et magis favens sponsorumlibertati, si in casu, de quo agimus, dictionem illam « per scripturamsubsignatam a partibus et a parocho etc, » ita interpretemur, utlocutio singularis pluralitatem non excludat.Quare conglobando dubia heic proposita in unicum dubium, quodmihi resolvendum proponitur, nisi melius iudicetis, Patres Erni, immutareius decreto constitutum, quod integrum tamen vobis erit, ex his,quae hic breviter disputavi, ita putarem resolvendum sequens dubium:I. - Utrum ad valida ineunda sponsalia partes teneantur subsignarescripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario aut cumduobus testibus; an potius sufficiat ut scriptura, ab una parte cumparochovel cum duobus testibus subsignata, remittatur ad alteram partem,quae vicissim cum parocho vel cum duobus testibus subscribat.R. Negative ad primam partem ; affirmative ad secundam.Dubium aliud quoad sponsalia proponitur et in eo consistit utrumdata, ut dicitur, seu appositio diei, mensis et anni, quo scriptura sponsalitiaconficitur, necessaria sit ad ipsam sponsalium validitatem.Et non spernenda ratio inveniri potest, ut asseramus eam necessariamnon esse. Neque enim, quando agitur de forma substantiali ad aliquempostulat ut testes simul utriusque consensum, per scripturam datum,possint ».testari

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!