13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

588 Ex S. C. Episcoporum et RegulariumConsultor, qui in hac quaestione scripsit, totus est utdeterminet naturam actus iuridici in casu, et ex facti circumstantiisarguit non agi de simplici donatione nec de donationesub conditione, sed de donatione sub modo, nempe subonere Carmelitis imposito commorandi in urbe Foriporr.pilii (i)-Porro quum ex donatione sub modo donans generatim acquiratactionem ut vel idem modus impleatur vel ut restituaturres donata, hinc Consultor concludit teneri Religiosos vel domumiterum aperire in loco vel omnia restituere donatrici,refectis quoque damnis. E contra, iuxta ipsum, domina Guerdisupportare deberet factas restaurationes nec non taxas pn>domibus solutas.Dubia. I. An domina Guerdi ius habeat petendi retrocessionemrerum immobilium quibus donavit Religiosos Carmelitasin casu.II. Utrum eadem Guerdi ius habeat ad pretium domuslocatae et hucusque perceptum a Carmelitis in casu.III. An solutio factarum restaurationum et taxarum gravantiumsuper domibus pertineat ad dominam Guerdi vel adCarmelitas in casu.IV. An et quasnam expensas a Carmelitis solutas teneaturrestituere domina Guerdi in casu.Decisiones. Sacra C. Episcoporum et Regularium inplenario conventu diei 6 Decembris 1907 respondit:Ad I. et II. Affirmative.Ad III. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam..Ad IV. Negative in omnibus.(i) Ad rem Giustini (Prael. iur. civil., de donat., pag. 43) tradit: « Beneautem attendendum est ne donatio sub modo cum donatione sub conditioneconfundatur. Licet autem aliqua ex parte sibi similes sint modus et conditio,tamen quantopere inter se distent haud difficile est intellectu. Etenim ^donatio,cui modus adiectus est, tamquam pura habetur ; agi tamen potest ut velimpleatur modus, vel restituatur quod donatum est; b) quoties per eum, inquem collata est liberalitas, non stat quominus impleatur modus, utique pro eoestquasi sit impletus. L. 1 Cod. De his quae sub modo » (N. R.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!