13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Romana et aliarum 535narius, aut sacerdos ab eis delegatus, coram quo matrimonium celebrariqueat, haberi non possit, eaque rerum conditio a mense iam perseveret,matrimonium valide ac licite iniri potest emisso a sponsis formali consensucoram duobus testibus ».In quo articulo ante omnia notandum est agi de defectu sacerdotisidonei in regione aliqua. Regio autem non solum significat regnum autprovinciam aut urbem, sed etiam oppidum, pagum, parochiam aliquam;decretum enim consulto usum est verbo quodam indeterminato, ut faciliusconsuleret necessitatibus, in quibus fideles versari possent, in locispraesertim missionis. Patet enim , quod etsi ex praescriptione formaesubstantialis servandae in celebratione matrimonii multa commoda proveniunt,ea tamen non ita est urgenda ut nimis coarctet naturale iuscontrahendi nuptias, secus lex nociva et periculosa evaderet.Debet autem verificari defectus parochi seu loci Ordinarii aut sacerdotisab eis delegati. Sed quaeri statim potest, quid haec verba significent.Scilicet an agitur hic de parocho loci, aut de alio quocumque parocho? Ex. gr. Titius et Titia volunt matrimonium contrahere. Moranturin pago B., in quo tamen mortuus est parochus ex improviso antemensem. Episcopus longe distans non potuit adhuc succurrere necessitatiillius parochiae, quia mortem parochi ignorans nondum potuit vicinoparocho committere provisoriam illius parochiae curam. Attamen Titiuset Titia possent sine gravi difficultate ad vicinum illum parochum accedereet coram eo contrahere. An, hoc non obstante, possunt hi fruiprivilegio articuli VIII decreti ?Quoad hoc notandum est ante omnia, decretum relate ad hunc casum,in quo verificatur defectus parochi etc., nihil aliud fecisse, nisiantiquam disciplinam vigentem in locis, ubi promulgata fuerat lex tridentina,paucis immutatis, consecrare. Haec autem disciplina his comprehendebatur: Excusabat scilicet a lege tridentina impotentia adeundiparochum vel Episcopum, certo si communis erat et per spatium mensisperduratura existimabatur (i) ; in casu autem matrimonium contrahendumerat coram duobus testibus (2) ; impotentia autem haec tunc verificaricensebatur, quum in loco, ubi matrimonium contrahebatur, vel invicino, ad quem sine periculo accedi posset, parochus vel alius sacerdosdelegatus non exsisteret (3).(1) S. U. I. ad Ep. Vallispraten. i Iul. i863, 14 Nov. i883 ; Instr. S. C. P. F.27 Iun. 1625 etc.; S. C. C. pluries.(2) Cfr. S. C. C. ad Ep. Tricarien. i 3 Ian. 1663; litt. Pii VI ad Ep. Lucion.28 Maii 1793; S. C. P. F. 4 Ian. 1798, ad Ep. Quebecen. 17 Nov. i835.(3) S. U. I. ad Vic. Ap. Sutchuen. 15 Ian. 1784.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!