13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Appendix4i5E si è giunto in qualche chiesa ricca, fino a licenziare il cappellanostabilito e fare binare il parroco ».4°. Parochi quum sint iterationis onere gravati, caeteris parochialibusofficiis perfunctorie tantum, haud sine lugendo commissarum sibi-animarum detrimento, incumbere valent.5°. Tandem plebs ipsa christiana, cui praesto sunt (propter iterationem)missae sufficientes, nullatenus de vocationibus sacerdotalibuspraeparandis et coadiuvandis curat.70. Hae sunt, ni fallor , praecipuae rationes quae restringendam-esse licentiam iterationis plus minusve suaderent.His autem opponi posse videntur sequentes animadversiones:Ad i u m . De nimia sacerdotum defatigatione propter iterationemsatis superque superius dictum est (n. 59, 60). Sacerdotali militiae annumerarinequaquam merentur hi qui talibus incommodis, coeteroquinlevibus, impares sunt gnaviter toJerandis. Si propter ieiunii defatigationemsupprimenda sit iteratio, pari fere ratione, missae versus horas pomeridianassupprimendae forent.Ad 2 U M . Transeat ; quid inde ? Abusus ille non ipsi iterationi, multoqueminus disciplinae vigenti, sed potius humanae debilitati videturimputandus. Episcopi semper erunt, prout semper fuerunt, qui disciplinaevincula molli manu , alii vero qui strictiori brachio retinebunt.Sed, subsumes, abusus maxima ex parte compescere perfacile erit,si nullum Episcopo ex iteratis Sacris obveniat emolumentum. Dato reponam,quod quidam Episcopi intuitu emolumenti, facilius quam paresset, iterationem permittant, non ideo sequitur iterandi licentiam esse•ex abrupto truncandam, ut patet.Ast saltem, instabis, maxime opportunum esset ut ablata Episcopisquibuscumque facultate permittendi Sacrorum iterationem, licentia deincepsa Sede Apostolica tantum concedi posset. Respondeo: haec reservatiohaud parum odiosa foret, quippe quae, praeter alia, munus et iusEpiscoporum a Tridentino sancitum posthaberet, invigilandi nempein sua quisque dioecesi super recta missarum celebratione. Insuper reservatio,si pressius attendatur, inanis evaderet in praxi et frustranea :semper enim Sedes Apostolica de necessitate vel maxima utilitate binandiin tali talive loco, iuxta informativum ipsius Episcopi libellum, ut patetdiiudicaret, prout penes iam suprarelatas responsiones tum huius S. Congregationistum S. C. de P. Fide videre est*. « Remittitur prudenti arbitrioet conscientiae... ».71. Attamen tenuitati meae liceat, quum heic prona sese praebeat•occasio, quamdam sapientissimis Emorum Patrum deliberationibus, quan-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!