13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ad clerum catholicum 5 75ras : ubi ex magnis eius laboribus, profuso nonnunquam sanguineconsecratis. Christi regnum latius in dies profertur, etfides sancta enitet novis palmis augustior. — Quod si, dilectifilii, effusae caritatis vestrae officiis simultas, convicium,calumnia, ut persaepe fit, responderit, nolite ideo tristitiaesuccumbere, nolite deficere bene facientes (i). Ante oculos obversenturillorum agmina, numero mentisque insignia, quiper Apostolorum exempla, in contumeliis pro Christi nomineasperrimis, ib ant gaudentes, maledicti benedicebant. Nempefilii sumus fratresque Sanctorum, quorum nomina splendentin libro vitae, quorum laudes nuntiat Ecclesia : Non inferamuscrimen gloriae nostrae! (2).Instaurato et aucto in ordinibus cleri spiritu gratiae sacerdotalis,multo quidem efficacius valebunt Nostra, Deo adspirante,proposita ad cetera, quaecumque late sunt, instauranda.— Quapropter ad ea quae supra exposuimus, certaquaedam adiicere visum est, tamquam subsidia eidem gratiaecustodiendae et alendae opportuna. Est primum, quodnemini sane non cognitum et probatum, sed non item omnibusre ipsa exploratum est, pius animae recessus ad Exercitia,quae vocant, spiritualia ; annuus, si fieri possit, vel apudse singulatim, vel potius una cum aliis, unde largior essefructus consuevit; salvis Episcoporum praescriptis. Huius institutiutilitates iam Ipsi satis laudavimus, quum nonnulla ineodem genere ad cleri romani disciplinam pertinentia ediximus(3). — Nec minus deinde proficiet animis, si consimilisrecessus, ad paucas horas, menstruus, vel privatim velcommuniter habeatur: quem morem libentes videmus pluribusiam locis inductum, ipsis Episcopis faventibus, atque interdumpraesidentibus coetui. — Aliud praeterea cordi estcommendare: adstrictiorem quamdam sacerdotum, ut fratres(1) II Thess, in, 13.(2) I Mach, ix, io.(3) Ep. Experiendo ad Card. in Urbe Vicarium, 27 dec. 1904.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!