13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ACTA ROMANI PONTIFICISEPISTOLA«Qua Pontifex mittit Legatum Apostolicum ad quinquagesimasolemnia in honorem B. M. V. de Lourdes.DILECTO FILIO NOSTROVICTORI LUCIANO S. R. E. PRESB. CARD. LECOTARCHIEPISCOPO BURDIGALENSIBURDIGALAMPIUS PP. X.Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.Solemnia sacra, quae in mensem Februarium proximumapparantur ad oppidum Lourdes, anno exeunte quinquagesimo, ex quo Immaculata Dei Mater mire se illic conspiciendamdedit, etsi audimus magnis piorum studiis celebratumiri, eorum tamen celebritatem Nostra quoque augendamauctoritate ducimus. Etenim, quoniam hoc toto tempore maximaet innumerabilia in salutem populi christiani beneficiae Lourdensi specu manarunt, ut ibi Beatissima Virgo tanquamfontem benignitatis misericordiaeque suae statuissevideatur, sane decet ad ea ipsa recolenda pietati communiNostram antecedere, Nosque apud augustam Ecclesiae Parentemquasi interpretes gratiae publicae existere. Itaquecupimus, ut in eis agendis solemnibus personam Nostramipse geras; atque his te litteris Legatum Nostrum renuntiamus,hoc addito, ut post Pontificale Sacrum, nomine Nostro,benedicas populo: cui benedictioni quotquot intererunt, modocriminum confessione abluti Sancta de altari libaverint, iisdamus, ut plenariam de admissis suis veniam impetrent. Tibiautem, dilecte Fili Noster, auspicem divinorum munerum acActa S. Sedis, vol. XLI, fase. 2. 5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!