13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romana et aliarummatrimoniis assistant, cadit unicum fundamentum quo regebatur sententianegans, neque, mea opinione, aliquid impedimento esse potest,quominus integraliter recipiatur sententia optimorum ex nuperis (Gasparri,Wernz, Scherer), qui putant delegationem generalem et mutuamvalidam esse, et etiam licitam, si accedat tum causa gravis tum approbatioOrdinarii, cuius iudicium in re non parvi momenti ex debito subiectionissemper expetendum est.Dubium V. — An in locis dissitis, ad quae missionarius singulismensibus non venit, in quibus tamen si peteretur, haberi posset, vel adeum, aut ad alium missionarium, qui sit parochus in sensu decreti, absquegravi incommodo possent accedere sponsi, matrimonia contracta sineeius praesentia retinenda sint uti valida.15. Praesens dubium duos casus complectitur. Primo si missionariushaberi possit a nupturientibus in propriorogatus sit; secundo siipsorum loco, dummodonupturientes possent sine gravi incommodo accederead locum ubi missionarius est. Duae igitur quaestiones fieri possent: an nupturientes teneantur petere missionarium, et an teneanturipsum adire sine incommodo gravi. Ad primam videretur respondendumaffirmative, quia verba decreti aiunt : Si contingat ut sacerdos haberinon possit, quod non verificatur, quando, si peteretur, haberetur.Ad secundam videretur dicendum contrarium, cum decretum loquatur deloco ubi sunt nupturientes, neque aliquiddicat de adeundo parocho inaliam civitatem. Sed contra opponi possit in utroque casu teneri, scilicetet scribere et adire, quia canon VIII continet legemexceptivam, etideo iam per se strictae interpretationis. Quae exceptio facta est pro casunecessitatis; cum autem nupturientes vel petendo habere possent parochum,vel sine gravi incommodo ad locum ubi est parochus transmeundopossent legem communem observare, ad eamdem teneri videretur ne ratiolegis, seu necessitas, deficeret.16. Nihilominus, quoniam solutio praesentis dubii non tam a legecondita pendeat, quam a Vestra facultate legesferendi, et quoniam siobligatio ponitur nupturientibus vocandi vel adeundi porochum, in praxinon parvae difficultates adessent, dubia et ambages sive in cognoscendoquando incommodum sit grave vel leve, et quando parochus haberi possitvocatus vel non, crederem magis congruum esse declarare quod sufficitabsentia missionarii parochi a statione nupturientium per mensem,ut ii possint tuto frui lege statuta in canone VIII, quin obligentur adalia uti in dubio.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!