13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

452 Lex propriavotum cum brevibus probationibus tam in facto quam in iure.Attamen in discussione fas semper est Auditoribus a conclusionibussuis recedere, si iustum et necessarium ducant.Conclusiones autem suas singuli Auditores in actis causaedeponere tenentur ad rei memoriam : secretae tamen ibi servabuntur.§ 3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniantduo saltem ex Auditoribus, aut pars absolute maior praesentium,si tribunal plus quam tribus Auditoribus constituatur.§ 4. Si ad sententiam in prima discussione devenire iudicesnolint aut nequeant, differre poterunt iudicium ad primumproximum eiusdem turni conventum, quem protrahinon licet ultra hebdomadam, nisi forte vacationes tribunalisintercedant.Can. 32.§ i. Re conclusa in Auditorum consilio, Ponens superactorum fasciculo signabit partem dispositivam sententiae,idest responsiones ad dubia : quae a notario tribunalis partibussignificari poterunt, nisi tribunal censuerit^ solutionem suamsecreto servare usque ad formalis sententiae promulgationem.§ 2. Haec intra decem dies, aut ad summum intra trigintain causis implicatioribus est peragenda : exaranda verovel a causae Ponente vel ab alio ex Auditoribus, cui hocmunus in secreta causae discussione commissum sit.§ 3. Eadem lingua latina est conscribenda; et rationestam in facto quam in iure sub poena nullitatis continere debet.§ 4. Subsignabitur a Praeside turni et ab aliis Auditoribusuna cum aliquo ex notariis Sacrae Rotae.Can. 33.§ 1. Si sententia rotalis confirmatoria sit alterius sententiaesive rotalis sive alius tribunalis, habetur res iudicata,contra quam nullum datur remedium nisi per querelam nul-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!