13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

100 Ex S. Congregatione Conciliinitimis Germaniae dioecesibus, et quamquam clandestina matrimoniamixta inibi hucusque fuerunt rarissima , tamen haud parvis supra memoratalegis matrimonialis in dioecesi diversitas ansam dat difficultatibus.Non enim ex eo tantum nascitur pro disciplina ecclesiastica detrimentum,quod non eadem lex pro universa dioecesi et singulis illiusviget locis, sed et ex eo quod de pluribus locis certo determinari nequitutrum declaratione Benedictina comprehendantur necne, ita ut devaliditate matrimonii mixti clandestine ibidem initi semper ambigi possit.Accedit quod nonnullae parochiae, ubi viget decretum Tametsi, non conterminaetantum, sed, quamvis distinctae, tamen insuper intellectae suntparochiis, pro quibus valet declaratio Benedictina: quin etiam nonnullivici vel viae eiusdem loci ac parochiae partim reguntur decreto Tametsi,partim declaratione Benedictina.« Iamvero in decreto Ne temere omnes locorum Ordinarii iubenturcurare ut hoc decretum quamprimum in vulgus edatur et in singulissuarum dioecesium parochialibus ecclesiis explicetur, ut ab omnibus ritecognoscatur. Cui quidem mandato infrascriptus Episcopus Ruremundensislibentissime morem gerere paratus est. Verum multiplicem hacin re opperiendam habet difficultatem. Etenim non in omnibus et singulisdioecesis parochiis neque etiam pro omnibus et singulis cuiusqueparochiae locis seu vicis eadem publicari et explicari poterunt, cum proaliis uti supra expositum fuit, valeat decretum Ne temere, pro aliis declaratioBenedicti XIV. Dein difficile, quinimo interdum impossibile estadamussim determinare et parochianis intimare quaenam parochiae autquaenam parochiarum partes alterutra lege constringantur. Tandem, quodgravissimum nobis videtur, timendum est ne, si loca, in quibus matrimoniamixta non sunt ob clandestinitatem invalida , populo innotescant, talia matrimonia, etiam clandestina, evadant frequentia et, visiscircumstantiis, sensim et pedetentim frequentissima.« Hucusque enim populus generatim ignorat declarationem BenedictiXIV ; paucissimi tantum inter doctiores laicos noverunt illam datamfuisse quoad civitatem Mosae Traiecti. Hanc ob causam matrimoniamixta clandestina, haud secus ac clandestina matrimonia catholicorum,generatim in tota dioecesi a populo pro concubinatu habentur, quo fitut non a clandestinis tantum matrimoniis facilius deterreamur catholicihuius dioecesis, sed et generatim a mixtis, praesertim scilicet quandoparochus nupturientibus catholicis, qui tale matrimonium inire intendunt,dicit sese assistentiam suam praebere non posse, vel quia pars acatholicadebitas non praestat cautelas, vel quia non affertur sufficiens causa impetrandiet impertiendi dispensationem ab impedimento mixtae religionis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!