13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Appendix 417feriato utramque paroeciae portionem pari sedulitate regeret ? — Quisprimo non videt oculo absonam esse huiusmodi solutionem, quippe quaepraesupponat unam plebis partem, quae missae die festo non potueritinteresse,nihilominus consuetum laboritium, eo die festo, esse omissuram,iterumque die feriato, ut audiendi praecepto satisfaciat, interrupfuramesse IPraecepto audiendi substitui possent, addunt, alia pietatis opera,v. g. pars plebis, quae missae non interfuit, ad ecclesiam alia hora competenticonvenire teneretur ibique concionem et catechesim audiret, preceseffunderet et SSmi benedictionem acciperet. Opera piissima, repono,non valent, quaecumque illa sint, operi divino suffici, i. e. sacrosanctosacrificio quod est vitae christianae centrum et alimentum.Posset saltem alternatim missa celebrari, videlicet una vice in unaparoecia aut in uno paroeciae loco, altera vice in altero. — Et sic, inquamego, propter abusum parochi praecavendum, populus ipse Sacrisorbatus alterna quaque dominica, poenas luet et paulatim ecclesiamderelinquet !75. Ad 5 U M . Haec obiectio de populi negligentia, (si facilius missamhabeat) in adiuvandis vocationibus sacerdotalibus, contrarium evincerevidetur. Nam vel populus iste, moribus vere christianis imbuitur,et ea quae sunt ecclesiae peramat: et tunc ipsi non satis erit quod sacerdotemidentidem ac per transennam habeat, sed egregie contendet utproprium sacerdotem stabiliter possideat ; aut e contra populus parumcurat de christianis officiis ; et tunc si, nequidem diebus festis, sacrisinteresse poterit, magis ac magis in religiosa sordescet indifferentia, nedumde vocationibus adiuvandis recogitet.76. Uno de verbo et quantum ad praefatos omnes abusus, laudabilesutique conatus ut hi, pro posse, tollantur aut minuantur:caveamustamen oportet ne mala remediis longe peioribus curare pertentemus.Aiunt Galli: Le mieux est souvent l'ennemi du bien; et adagiumistud, etiam quoad disciplinam de Sacris iterandis , verum esse potest.77. Quodsi facultatem iterandi restringere parum opportunum foret,eamdem ampliare, nonobstantibus praememoratis Episcoporum postulatis,aeque inopportunum et periculosum videtur.Unum e dictis postulatis eam efflagitat extendi etiam ad casus dubiaenecessitatis. Atvero iuxta saepelaudatam Instructionem S. C. deP. F., verbum necessitas, in re praesenti, non stricto rigidöque sed potiustemperatiori sensu sumendum est, inquantum videlicet idemsonatac moralis necessitas seu vehemens plebis utilitas. Quare si missam secundamEpiscopus pro sua prudentia iudicat forte necessariam etforte

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!