13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

i8oAppendixnotare, interdictam esse sacerdoti missae iterationem, quoties alius haberipossit sacerdos, qui populi necessitati valeat satisfacere ».41. Maximi momenti rescriptum habemus S. V. O. in una Malacitana,quod proinde fere ex integro transcribendum videtur. Episcopus,dubius et anceps circa consuetudinem in dioecesi sua iamdiu inolitam,efflagitavit :« I. An liceat Episcopo licentiam concedere presbytero unam missamcelebrandi in oratorio suburbano vel rurali, aliam vero in civitatevel loco, ubi etiam adsint alii sacerdotes Sacrum facientes ?II. An liceat huiusmodi licentiam concedere presbytero ambas missascelebratum in diversis ecclesiis eiusdem civitatis vel loci in quo et aliisacerdotes celebrant, et hoc etiam si una ex missis celebranda sit (inecclesia) in qua et alius sacerdos sacrosanctum sacrificium eadem die litat ?III. An expediat Episcopo oratori, ob expositas rationes et allegatascausas, huiusmodi licentiam et agendi rationem confirmare, et etiam adsimiles casus, in aliis locis et civitatibus suae dioecesis, prout necessitasexpostulet, extendere ? ».Hisce porro dubiis mature perpensis, Emi Patres in comitiis io Maii1897 rescribi mandarunt:Ad I, II, III : Non licere; et Ordinarius, quatenus in aliquo exenunciatis casibus, necessarium iudicet ut Sacrum iteretur, recurrat adApostolicam Sedem. (Cf. Mònit. eccl,, vol. io, part. i, pag. 218).42. Quae quidem, primo oculo, perspicua videntur et stricte concludentia.Verum, aliqua, ni fallor, perstat adhuc nubécula, propter verbulumistud: alius sacerdos praesto sit. Quis sacerdos, quandonam etubinam praesto esse censendus erit ?Profecto ille solus qui missam hanc secundam, pro necessitate populi,celebrare poterit ; minime vero sacerdos qui, propter physicamimpotentiam aut propter canonicum impedimentum, v. g. interdictum,a celebratione cogitur abstinere: ille enim est in ioco quasi non sit.Quqd si Sacra libare valeat, etsi forte minus decorose, non amplius iterationilocus esse videtur.43. Hanc regulam, seu rectius huius regulae corollarium secundum,plus aequo, ni fallor, urgent, qui sentiunt sacerdotem praesto esse. sisit non in loco sed in circum vicinis, unde eum parochus vel Episcopushaud difficulter avocare valebit. At si sacerdos ille, plus minusve e locodistans, quem aliunde nullum constringit officium, parere recuset ?Melius ergo ac securius est regulam (de Sacro non iterando, si aliussacerdos praesto sit) manutenere prout e praecitatis iuris fontibus erui-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!