13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Appendix 63cessitatem adstruunt non solum quantum ad plebem unius et alteriusecclesiae eiusdem parochi, sed etiam unius et alterius loci distantis quiunam tantum habent ecclesiam.23. Quid autem de poenis contra sacerdotes illegitime Sacrum iterantes?Omnium fere canonistarum unanimis est hac de re sensus, videlicetnullam in iure praestitui poenam contra delictum iterationis ; et indeplano pede sequitur iterantem non fieri irregulärem, quum nulla possitagnosci irregularitas, nisi in iure sit expressa. Iudicis ergo est delinquentem,aequa poena, perpensis delicti circumstantiis, plectere. AudiaturPignatellius : « Nullibi in iure constituta est aliqua poena contra celebrantespluiies in die, ideoque poenam huius delicti esse arbitrariamdocent Diaz, etc. etc. Quoniam autem facinus a populo existimari soletgravissimum, idque, ut plurimum, avaritiae causa a pauperibus et imperitissacerdotibus perpetratur, ideo non debent iudices leve illud iudicare,sed debent inferre poenam accommodatam delicto, consideratisprius diligenter facti notorietate, populi scandalo ac personae delinquentismoribus, causa sive motivo quo motus fuit ad delinquendum, praecipuesi pro pecuniis, si semel aut pluries hoc delictum commiserit, si nonieiunus, quod saepius accidit, quia malitiose hoc delictum committentes,sumunt ablutionem, ne se prodant; ac proinde gravius erit puniendus,quia committit duplex delictum... ». Quare huiusmodi delinquentem aliquandopunitum fuisse poena pecuniaria, locis piis applicanda, et suspensionea celebratione missarum, ego testis sum ; interdum vero exsiliocum poenitentiis salutaribus ; quandoque carcere ; saepe omnibus praedictissimul iuxta personae factique qualitatem et scandalum ; non raroetiam poena graviori, nempe triiemium, si personarum qualitas, delictimultiplicatio ac perseverantia, populique offensio ac exemplum poenae,ut alii sacerdotes abstineant, id requireret (i). De irregularitate vero,idem Pignatellius : « Quod si scandalose, inquit, eadem die missam iterans,esset de hoc crimine diffamatus, esset irregularis aliquo modo improprie,quatenus ratione scandali celebrare non posset licite ob infamiam(i) Poena triremium ad longius breviusve tempus nihil aliud praesupponitseu requirit, iuxta mentem S. Sedis, nisi delictum iterationis repetitae etscandalosae : Tribunal Curiae N***, sacerdotem quemdam iterationis convictum,ad trirèmes dâmnaverat ; Sacra vero C. Episcop. et Regul. mense Iulio 1707,rescribi mandavit Curiae sententiam fuisse excessivam, nisi probationibus legitimisconstaret delictum, de quo, saepe repetitum et scandalosum fuisse. (Cfr. AnalectaIuris ponti/., Série IX, col. 477).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!