13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

92 Ex S. Congregatione Conciliiquasi iure consuetudinis recedere; quapropter multum mea interest, utintegra servetur ».Iurisdictio castrensis, quae nititur privilegiis a S. Sede concessis etplerumque ex conventionibus saltem privatis cum Guberniis nationum,originem trahit, non uno eodemque modo ubique exercetur: hinc difficileadmodum est regulam tradere quae pro omnibus regionibus valeat,et apta et opportuna dici possit. Profecto quae exponuntur peculiaremmerentur animadversionem. Ita posito principio, quo parochus nonnisiin suo territorio matrimoniis valide assistere queat, saepe eveniet casusquo parochus castrensis, qui territorio caret, hanc sui ministerii partemnullimode explere possit. Non solum enim bello et tempore quo copiaemilitaribus exercitationibus vacant, sed etiam domi plerumque hi parochicastrenses propriam ecclesiam non habent. Videretur igitur quoadeos exceptionem esse admittendam, si velimus eos pergere in suo ministerio,quod profecto in bonum animarum militum, qui raro ad aliossacerdotes accederent, vere redundat. Minus gravis meo sensu est difficultasquae movetur circa assistentiam horum parochorum matrimoniisnon subditorum in propria ecclesia vel territorio, si aliquando habeant.Nam etiamsi parochi dici soleant, et quoad milites revera sint, hi exercentex privilegio curam animarum et stricto iure parochi non sunt :unde optime declarari posset eos sub nomine parochi in decreto nonvenire, et coram eis non subditos haud posse valide contrahere nuptias.Considerandum potius privilegium in eo quod praecipit, mulieres nonposse cum militibus matrimonium contrahere coram parocho ordinariaeiurisdictionis sed tantum coram parocho castrensi. Certe verbis et mentidecreti refragatur, milites non posse valide matrimonium contrahere coramquovis parocho, sicut ceteri fideles; at non facile immutari possevidetur disciplina, quae in conventionibus acceptata fuit et cuius observantiaa civilibus aut militaribus auctoritatibus, etiam adiectis gravibuspoenis, vehementer urgetur. His positis, restat ut dicamus decretum Netemere., quod de iurisdictione castrensi non loquitur, eam intactam reliquisse,prout in unaquaque natione suis legibus ex privilegiis vel exconventionibus regitur, nec parochorum castrensium potestatem auctamfuisse aut imminutam, nec aliis parochis aliquod ius in eorum praeiudiciumfuisse concessum. Ceterum erit S. Sedis id, quod in animarumbonum magis cedat, decernere, et deliberare an tractationes ad hoc ineundaesint cum Guberniis, prout Emus Archiepiscopus Compostellanusdesiderat.Gravior modo se offert quaestio quoad interpretationem Art. XIdecreti, eaque movetur a pluribus Episcopis, praesertim S. C. de Pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!