13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

638 Ex S. Congregatione Conciliipenes hanc S. C. agitatis. Potius inspiciendum est, num,attenta praesertim actuali Ecclesiae disciplina et praxi, oporteatexpetitam ab irregularitate dispensationem elargiri. Iamverogratiae concessioni obstare videtur fides scripta medici,qua declaratur, generatim loquendo huius generis defectustractu temporis et praesertim in iis, qui studiis assiduamoperam impendunt, penitus destruere facultatem visivam.Verum si perpendatur ex una parte quod id nonnisi postmultos annos evenire posset, ex altera vero quod oratorsuum studiorum curriculum iam feliciter emensus sit, fortasseiudicium periti non undequaque obstaret, quominus oblataepreces benigno favore excipiantur. Equidem diffitendum nonest, Ecclesiam facilius dispensationem induisisse cum promotisquam cum promovendis; attamen non desunt exempla,quibus dispensatum fuit etiam cum clerico in iisdemsaltem adiunctis constituto ac acolytho de quo est sermo.Ita in Lavallen. 14 Maii 1870, in Faventina 15 Febr. 1879,in Maioricen. 30 Maii 1891, in Augustana 17 Iunii 1899,et praesertim in Hipporegien. 23 Iunii 1900.Iamvero in casu actuali medicus, quamvis meliorationemvisus impossibilem esse edicat, tamen fidem facit, hunc inpraesenti statu permanere posse, opportunis adhibitis curis.Caeterum acolythus Irco etiam ex attestatione magistri caeremoniarum,conspicillis munitus, legere valet absque populiadmiratione Sacrum in Missali ordinariis uti videtur characteribusimpresso, atque una simul perspicit Hostiae fragmenta.Exempla autem denegationis gratiae indigitantur in Neapolitana17 Sept. 1814 et in Vercellen. 28 Iulii 1860, aliisque.Sed notandum quod in prima causa res erat de clericoqui tanta nervorum opticorum debilitate laborabat, ut vix lucema tenebris secernere valeret; in altera vero de clerico,qui ita facultatis visivae debilitate praepeditus erat, ut nedumin Missali legere non posset, verum etiam nonnisi calicem,patenam, Hostiam et pallam conspiceret. Nuper vero,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!