13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

4i6Appendixtum ad rescriptorum expeditionem, submittere mutationem minoris utiquemomenti sed tamen haud inopportunam.Cuique resolutiones casuales seu rescripta de Sacris iterandis velnon iterandis perpendenti, sensum facessit quaedam in dictis rescriptis-(salva reverentia dixerim) incohaerentia, inquantum scilicet iteratio, penesunam e Sacris Congregationibus, permittitur quae penes aliam, incasibus simillimis et etiam omnino identicis, denegatur; aut interdum!rescripta clausulis pluribus com m uniuntur quae in aliis desiderantur.Bonum ergo videtur quod, ad praecavendas huiusmodi discrepantias,uni tantum Sacrae Congregationi (praeter S. C. de P. F. pro Missionibus,ut subauditur), nempe S. C. Concilii, non solum rescripta sed etiam?responsa (disciplinaria, non ritualia) casualibus dubiis committantur expedienda.Redeamus oportet ad Episcopos, in permUtenda Sacrorum iterationefaciliores. Si non expedit facultates ipsorum hac de re restringere, stricteurget econtra zelum eorumdem magis ac magis excitare, prout in plurimisresponsionibus , quo accuratius perquirant de sufficientia causaenecnon de comprobata in loco sacerdotum carentia priusquam iterationempermittant ; item quo diligentius curent sacerdotes in tali loco superabundantes,posthabita personarum acceptione, alibi transferri et utiliincumbere ministerio.72. Ad 3 u m . Abusus parochorum avaritiae vel acidiae tribuendus,etsi numerosiores adhuc et graviores obiicerentur et comprobarentur,Episcoporum est praecavere, corrigere et punire. Quid Sedes Apostolicapoterit contra parochos illegitime iterantes, si proprius eorum Episcopuscausam,quamvis subdole allegatam, iustam agnoverit et sufficientem ?"73. Ad 4 u m . Haud inficior parochum, qui bis diebus festis, et fortedissitis in locis, missam celebrat, non posse hic et illic suo pastorismunere perfecte defungi. Verum meliusne foret si parochus uni tantumparoeciarum vel uni portioni sese dicaret perfectius administrandae, alteramquenegligerei? Coeterum parochus, cuius praecordia zelus animaruminflammat, suis officiis ob iterationem haud minor fiet; qui veroseipsum non autem gregem pascere peroptat, etiam sine iteratione munerasua parvipendit.74. Suggerentur utique practicae quaedam, ita si dici possit, conciliationesinter necessitatem iterandi et coetera ministeria non praetermittendi,quas tamen nec bonas nec efficaces existimo.Praeceptum audiendi missam diebus dominicis et festis posset forte,aiunt, pro parochianis, qui missae festivae interesse nequeunt, ad aliamin hebdomada transferri diem et sic parochus tum die festo cum di&

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!