13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

2 98EpistolaEPISTOLAQua Pius PP. X laudat edentes Commentaria a " Nova Gallia„ nuncupata.VENERABILILUDOVICOFRATRINAZARIOARCHIEPISCOPOQUEBECENSIUM.PIUS PP. XVenerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.Nunciasti nobis inter ceteras qui istic strenue pro religioneoperantur, non in postremis censeri eos qui Commentariaedunt, quibus a Nova Gallia nomen inditum. Hisvidelicet id est propositum Apostolicae Cathedrae documentatueri, ac duce Thoma Aquinate scientiarum tum naturaliumtum divinarum sanam curare progressionem. Scimus autem,ex testimonio tuo, egregios homines propositos hucusquestetisse constanter, suisque studiis ac laboribus non parumcontulisse ac conferre ad communem in vestratibus tam Ecclesiaequam civitatis utilitatem. Placet igitur ad optimamvoluntatum confirmationem, dilecto filio Lionello Sindsay quicommentariis edendis praeest, ceterisque dilectis filiis qui suameisdem dant operam, laudationem publice impertiri, eosquehortari ut, Antistiti suo semper addicti ac Beato Petro inNobis semper obedientes, ne absistant coeptis, sed in tantaopinionum fallacia atque errorum colluvie, quae vera unice,quae recta sunt atque tuta defendant. Testem caritatis Nostraeac munerum divinorum auspicem, tibi, Venerabilis Frater,praedictisque dilectis filiis Apostolicam benedictionemperamanter in Domino impertimus.Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxin MartiiMCMViii, Pontificatus Nostri anno quinto.PIUS PP. X

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!