13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ex S. Congregatione Rituumquiis religiose persolutis, in publico coemeterio sed in specialisepulcro tumulatae sunt, quae deinde anno 1887 adtemplum Hospitii Marini translatae in honorato tumulo quiescunt.Interim fama sanctitatis quam Ludovicus in vita acquisierat,post obitum clarior in dies enituit, confitentibusundique ex omni ordine civibus et advenis ad sepulcrum,eius opem et patrocinium apud Deum implorantibus. Hincadornatis in ecclesiasticis Curiis Neapolitana et Salernitanaordinariis inquisitionibus super eadem fama, et ad Sacram RituumCongregationem delatis, peracta quoque ad tramitesdecretorum revisione scriptorum Servi Dei, quum nihil obstaretquominus ad ulteriora procedi posset, instante R. P. ClementePerniciaro Tertii Ordinis Franciscalis a caritate Postulatore,attentisque litteris postulatoriis quorundam EmorumS. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum Sacrorum Antistitum, necnon Capitulorum cathedralium atque Ordinum:religiosorum, aliorumque virorum ecclesiastica vel civili dignitatepraestantium, et praesertim Revmi P. BonaventuraeMaresca, Superioris generalis Congregationis Fratrum a caritate,Emus et Rmus Dnus Cardinalis Dominicas Ferratahuius Causae Ponens seu Relator, in ordinariis SacrorumRituum Congregationis comitiis subsignata die ad Vaticanumcoadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit :An sit signanda commissio introductionis causae in casuet ad effectum de quo agitur ? Et Emi ac Rmi Patres sacristuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius EmiPonentis, audito etiam voce et scripto R. P. D. AlexandroVerde, sanctae fidei Promotore, omnibusque sedulo perpensis,rescribendum censuerunt : Affirmative seu signandam esseCommissionem, si Sanctissimo placuerit. Die 5 Martii 1907.Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro PioPapae X per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum CongregationiPraefectum relatione, Sanctitas Sua rescriptumSacrae eiusdem Congregationis ratum habens, propria manu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!