13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ianuen.inter municipium Busallense eiusque parochiam hoc dumtaxatintercedit discrimen, quod municipium, praeter fines paroeciaeBusallae, comprehendat etiam fines paroeciarum Seminiet Sarisolae.Hisce delibatis, advocatus gradum facit ad diluendas difficultatesex adverso oppositas. Et primam depromi ait exeo quod parochus Burgifurnariorum ab immemorabili publicasduxit Rogationes in territorio Lonfagnolo usque ad rivumChioso; et quod etiam ante annum 1903 benedixit nova aedificiain eodem territorio extructa atque spiritualem infirmorumadsistentiam exercuit. Verum, respondit ipse, Rogationes,sicut in genere processiones, nonnisi actum cultus constituunt,minime vero actum iurisdictionis aut possessionis. Addit praetereaetiam parochum Busallae proprias Rogationes duxissein territorio Lonfagnolo usque ad rivum Suia. Quoad infirmorumautem adsistentiam contendit patrocinator et ipsamnon secum ferre actum possessionis, sed dumtaxat actus misericordiaeet pietatis. Demum absolute negat factum benedictionisnovarum domorum in antecessum factae, et subdit,quod etiamsi hoc admittatur, id nullius roboris esset, utpotenaturam clandestinitatis induens. Neque contra se facere contenditdifficultatem desumptam ex relationibus paroeciae Busallaefactis a. 1647 et 1771 ; nam hae indigitant iurisdictionemcivilem seu feudalem, non autem ecclesiasticam.Ex adversa vero parte advocatus parochi Burgifurnariorumcontendit sententiam archiepiscopalis Curiae confirmandamesse. Adnotat enim parochum Busallensem in uno iudicioduplicem actionem cumulasse, possessionis unam etproprietatis alteram, sed neutram intentionem probasse. Siquidemquando agitur de possessione et dominio alicuius reivel etiam iuris incorporei prouti in casu comprobandis, nonsufficit simplicem possessionem actusque possessionis in mediumafferre sed necesse est ipsum possessionis titulumostendere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!