13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

188 Appendixburgensi anni 1851, alteri leucae perquam dissimilis esse potest, ut,v. g. si leucam peragere debeo per umbrosam et pergratam viam quaeex Albano ad Castrum Gandulphi ducit, aut si a Tusculo ad conventumMinor. Cappuccinorum, per abruptam saxosamque semitam conscendo.His et aliis huiusmodi apprime quadraimonitum praelaudataeInstructionis : « Ex quibus eruitur eas causas, quae per se atque proindemultis in locis graves non sunt, graves evadere posse in aliis locisob circumstantias, quae casum concomitentur ».59. Quarto quaeri potest, et de facto quaeritur a nonnullis canonistis: Utrum Episcopus licentiam iterandi concedere valeat sub formagenerali, vel solummodo sub forma particulari ?Resp. i 0 . Aequivoca videtur quaestio sic posita, et proinde libenter responderem*. Neque sub generali neque sub particulari, sed tantum subcasuali. Mentem evolvo. Talis quaestio videtur primitus exorta ex responsione(praecitata) S. Congregationis EE. et RR. in una Vicensi die2 5 Oct. i 588, in qua legitur: « Nec concedi potest haec licentiaab Episcopo generaliter quasi privilegium alicuius sacerdotis, sed tantumin aliquo casu particulari necessitatis causa ab Episcopo examinanda,et si quando concedi contingat, gratis prorsus etiam quoad mercedemnotarii concedatur ». Lis tota in hisce ultimis continetur verbissublineatis : Curia Vicensis non modicam pecuniae summam sibi deberipraetendebat pro variis facultatibus per episcopalem Cancellariam expeditis(Cfr. Fagnanum, cap. In ordinando de Simonia., edit. Venetae1697, vol.5, pag. 32-33) signanter pro facultate binandi quae permodum privilegii personalis, ut videtur, concedebatur : et S. Congregatiotalem praetensionem reiecit, quin ullo modo quaestionem exsolvere intenderlide facultate sub forma generali, aut particulari aut personaliconcedenda.2 0 . Quare, dicendum videtur Episcopum numquam nulloque modoposse facultatem cuilibet personae, i. e. sacerdoti per modum gratiaeseu indulti personalis concedere, ut ex dictis abunde patet: bene veroposse generaliter, id est omnibus suis sacerdotibus, pro omnibus particularibuscasibus in quibus necessarium est ut sacra iterentur: secusfalsa reprobandaque forent centena centenaque Synodorum provincialiumdecreta Italiae, Galliae, Hyberniae, Statuum Foeder. etc. etc. utvidereest in Collectione Lacensi, quibus facultas fit iterandi omnibus indistinctimparochis qui duabus paroeciis unitis praeficiuntur.IX. Reg. Missam iterare nemini licet, sine speciali Sedis Apostolicaeindulto, nisi servatis adamussim conditionibus a iure praefixis,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!