13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Romana et aliarum 283rint, nullibi tamen domicilium retinent, eo quod vel nullibi illud habebant,vel illud a longo tempore reliquerant, v. gr. a tempore sex mensibuslongiore (i).Dubium V. Utrum sponsalia, praeterquam coram Ordinario autparocho, celebrari valeant etiam coram ab alterutro delegato.Censerem huic dubio responsum dandum esse negativum', i 0 , quiahaec videtur esse legitima decreti interpretatio ; nam cum agitur de matrimoniolex diserte dicit posse illud celebrari « coram parocho (vel lociOrdinario) vel sacerdote ab alterutro delegato »; at in canone de sponsalibusnulla fit mentio facultatis delegandi. Iam vero est principium iniure admissum : « Legislator quod voluit expressit, quod noluit tacuit »(Arg. c. Ad audientiam 12, De decimis III, 30). Ergo sicut illa delegatioest permissa pro matrimonio ,quia legislator eam expressit ; itaneganda est pro sponsalibus, hoc ipso quod legislator eam tacuit. —Verum quidem est esse iuris regulam: « Potest quis per alium,quodpotest facere per seipsum » (reg. 68 iuris in 6). Sed haec regula, sicutquaevis alia, suas habet fallentias, inter quas (Reiffenstuel in hanc reg.,n. 5) merito ponitur illa, quod excipiendus sit casus, in quo ex naturarei vel speciali iuris dispositione factum propriae personae requiratur.Iam vero ex natura rei, in hoc casu videtur exclusa delegatio : dubiumenim propositum reipsa aequivalet huic:Ordinarius) delegatione aliumsola subscriptio sufficiat ad publicam« Potestne parochus (vel lociconstituere testem privilegiatum , cuiuset authenticam fidem faciendam(i) At non omnia, quae heic tradit eximius Consultor relate ad vagos,approbanda esse censemus. Nam prae primis certum est quod decretum Ne temererecepit ex integro antiquam disciplinam domicilii, ita ut etiam nunc adillud acquirendum, praeter animum perpetuo manendi in eodem loco seu paroecia,requiratur et sufficiat factum commorationis etiam per unam diem inibiprotractae. E contra decretum Ne temere loco quasi-domicilii suffecit menstruamcommorationem, quae acquiritur per simplicem habitationem unius mensismoraliter continui in una eademque paroecia, quin necesse sit exquirere animumcommorantis. Hoc posito, inter vagos accensendus esse eos dumtaxat arbitramur,qui neque domicilium neque saltem menstruam commorationem in loco matrimoniihabent; id enim constat ex can. V, § 2 eiusdem decreti, ubi statuitur quodOrdinarius et parochus licite matrimoniis adsistunt, « constito de domicilio velsaltem de menstrua commoratione alterutrius contrahentis in loco matrimonii ».Eadem enim ratione, qua Ordinarius vel parochus fit proprius in ordine adassistentiam matrimoniis praestandam si saltem unus ex nupturientibus acquisieritdomicilium in eadem paroecia, ita etiam si saltem unus ex ipsis in dictaparoecia per mensem continuum commoratus sit (N. R.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!