13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

636 Ex S. Congregatione Conciliised potius ut pars fundi eius dotem efformant, ideoque respectivumpretium beneficiato non spectat, salva indemnitatepro expensis factis vel ex deterioratione fundi aut ex amissionefructuum naturalium. Neque valide Episcopus in casucenset has decisiones applicari non posse; quia in decisioneS. C. EE. et RR. diei 6 Martii 1868 « agebatur demagna et extraordinaria effossione lapidum, arenae et cretae,quae fortuito casu reperta et unica magna effossioneeruta ac vendita sunt; ita ut eiusmodi extraordinaria effossionon tam fructuum perceptioni quam alienationi partis fundivel thesauri aequiparanda videretur ; dum in nostris casibusinitio contractus incertum omnino est, num quid salis inveniatur;atque si sales reperiantur non sequi solet una extraordinariaeffossio sed sensim per multos annos aut per pluradecennia sales methodo artificiosa salisfodinarum in lucemproferentur usque ad exhaustionem venarum, quae situ etquantitate valde inter se differunt ». Verum respondetur quodhaec differentia est tantum accidentalis, scilicet in eo positaquod dum lapidum fodina in primo casu exhauritur unicaet extraordinaria effossione, in praesenti casu salisfodinaepluribus effossionibus exhauriuntur : sed in utroque sempermanet quod pars fundi alienetur, proindeque eius pretiumcedere debet in dotem beneficii. Certe res alia esset si huiusmodisalisfodinae in fundi meliorationem converti possent,ut fieri solet de novis inventis aquarum venis quae horticulturaefructus augescunt : sed cum id de salisfodinis praedicarinon valeat, quae aliam prorsus habent destinationemet consequenter cum ex earum venditione seu annuaeffossione a beneficiatis annuus pecuniae census exigatur,hoc emolumentum, salva semper indemnitate ex deteriorationefundi pro dicta effossione, cedere debet collegio administrativobeneficiorum parochialium, ut eorum favore locumhabeat investimentum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!