13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6oo Ex S. Congregatione RituumPostulatum ad Sacrorum Rituum Congregationem pro opportunadeclaratione seu sanatione transmissum ; nimirum :Hodiernus Episcopus Fuldensis exponit, post mortemGeorgii Ignatii Homp, qui a sede Fuldensi ad sedem archiepiscopalemFriburgensem anno 1898 translatus fuerat,retenta administratione tantum dioecesis Fuldensis, anniversarium, quod iuxta Caeremoniale Episcoporum pro ultimodefuncto Episcopo celebrandum est (i), celebratum fuisse prodicto Episcopo Georgio Ignatio, quamvis administrator tantumerat, dum in ipso ad suam novam sedem itinere moreretur.Pro Episcopo vero, qui ultimus in sede Fuldensi mortuuserat, sc. Iosepho Weyland anniversarium fundatum persolutumquidem fuit, non tamen illud quod Caeremoniale Episcoporumpostulat. Unde petit, ut Sacra Congregatio, si quidin hac re praestandum adhuc sit, declarare vel sanare benignevelit.Sacra porro Rituum Congregatio, exquisitis tum CommissionisLiturgicae tum alterius ex suis Consultoribus, suffragiis,attentis expositis una cum specialibus informationibusex officio assumptis, reque accurato examine perpensa, itarescribendum censuit : Pro declaratione seu sanatione in casu,facto verbo cum Sanctissimo et prout Ipsi placuerit (2).(1) Caeremoniale Episcoporum, lib. 2, cap. 36, n. i praescribit quod « Episcopusvivens, Praedecessoris sui proxime ante ipsum defuncti memoriam haberedebet, et pro eius anima singulis annis in die obitus anniversarium celebrare,vel saltem, Missae pro eius anima, ab aliqua dignitate seu Canonico celebrandaepraesens assistere, et in fine absolvere». Anniversarium est de praeceptonon tantum primo anno post obitum sed omnibus et singulis annis usque adobitum alterius Episcopi, uti eruitur ex decretis S. Congr. Rituum in Egitanien.16 Febr. i63o, n. 524, et in Tiburtina 27 Martii 1824 ad 4, n. 263i (N. R.).(2) Iam S. C. Rituum in decretis Marsorum 12 Nov. 183 ï ad 18, n. 2682,et Melphien. et Rapollen. 20 Iunii 1899, n. 4o38 statuit anniversarium in Cathedralibuscelebrandum esse pro ultimo defuncto Episcopo, qui revera uti Episcopusdioecesanus mortuus est, seu qui decessit cathedram tenens, non autem pro eoqui ad aliam ecclesiam translatus est. In casu Episcopus Georgius Ignatius iam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!