13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

4i8Appendixnon, sed certe maxime utilem, non est cur scrupulosis detineatur anxietatibus.Nec obstat, ni fallor, quod Instructio praefata missionarios tantumspectet S. Congr. de P. F. subditos : nam praetermisso quod dictaeCongregationi plurimae subdantur dioeceses proprii nominis,in quibuscommunis disciplina suos sortitur effectus, necessitas seu magna utilitasnon e locis ipsis sed e conditionibus concretis desumitur. In locis missionumfrequentior erit quam in dioecesibus numeroso clero ditibus *. sedin his sicut in istis eadem semper erit necessitas seu vehemens utilitas.78. Advertatur insuper quod iuxta communem exegesim pars plebisintelligitur hodie non solum, prout in Const. Benedictina Declarasti,de alterius paroeciae unitae populo, nec solum de alterius dissitiloci unius paroeciae fractione ; sed etiam de quadam portione, plus minusvenotabili, quae sine secunda missa praecepto audiendi, etiamsinon distet ab ecclesia, satisfacere nequiret.Hinc canonistae, v. g. Gasparri (De SS. Euchar., n. 388), rectissimearguunt in facultate esse Episcopi permittendi secundam missam,deficiente habitualiter alio sacerdote, pro meraplebis portione v. g. nesanctimoniales praesertim si claustratae, carcerati, infirmi etinservienteshospitalium, missa careant. Immo non desunt qui facultatem extenduntad puerorum puellarumve collegia, si accessus ad ecclesiam parochialem,hac illave de causa, difficilis aut noxius agnoscatur.79. Quum igitur facultates Episcoporum pro casibus necessitatis,tum iuxta capita iuris praeallata, tum iuxta benignam eorumdem exegesima Sede Apostolica sancitam (per Instructionem S. C. de P. F. aliasqueresolutiones) satis amplae videantur; aegre percipitur qua rationequonam modo possint magis ampliari et extendi, ne velimuseo usquepergere ut Episcopis concedatur facultas iterationem proprio iure permittendi,quacumque de causa vel levissima et umbratili*, quod certe,meo iudicio, valde periculosum esset.80. Ex adverso si, quantum ad causas sufficientes iterationis, disciplinavigens sarta tecta, ut puto, manutenenda est, libenter alteri postulatoadsentio , nimirum quod Episcopis facultas elargiatur clericossibi subditos poenis canonicis compellendi, si diebus de praecepto missamcelebrare renuant, additis tamen nonnullis prudentialibus clausulis,nempe :Quod agatur de sacerdotibus qui nullo physico, canonicove aut spirituali(v. g. scrupulis) impedimento a celebratione missae excusantur.Quod ipsorum missa vere necessària sit plebi loci vel plebis portioni,non vero tantum cuidam privatae familiae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!