13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

64.2 Ex S. Congregatione Rituumlorem omnibus impertire visi sunt. Inter hos, saeculo nuperelapso, divina providentia in praesidium et ornamentum Ecclesiaesuae misit sacerdotem Ioannem Bosco qui sanctorumvirorum Iosephi Calasanctii, Vincentii a Paulo, Ioannis Baptistaede la Salle aliorumque similium vestigiis inhaerens, cumpia Societate Salesiana ab eo instituta cumque aliis variisoperibus hominum saluti procurandae ac praesertim iuventutireligione, studiis et artibus instituendae se totum devovit,omnibus omnia factus ut omnes faceret salvos. Marialdi apudCastrumnovum in Astensibus ex probis piisque parentibusAloisio et Margarita Occhiena ortus est Dei Famulus, die16 Augusti 1815. Post triennium, patre demortuo, sub matrisviduae, quae labore, gravitate ac virtute liberis praelucebat,singulari cura et tutela succrevit puerulus domi degenset cunctis amabilis agrestibus operibus victum sibi comparabat.Decennis, ingenii memoriaeque specimine dato, aR. D. Colosso oppidi natalis cappellano uti hospes et alumnusacceptus, ad litterarum rudimenta addiscenda admissusfuit. Brevi post, magistro vita functo, ad agrestem et pastoritiamartem reversus, aliquo tempore suam impendit operam;studiis tamen non omnino intermissis. Verum piagenitrix filii votis obsecundans eum Castrumnovum decemmillia passuum dissitum quotidie mittebat, ubi dum a parocholoci latini sermonis primordiis erudiebatur, simul municipalesscholas diligenter frequentabat. Postea Cherium translatusomnes et singulas gymnasii classss, singulari honore ac praemiopluries donatus, felici exitu absolvit; itemque bonos sodalesin virtute firmare, malosque ad bonam frugem reduceresategit. Ad hunc finem Ioannes eos iuvenes in coetum quema laetitia nuncupaverat, statis diebus et horis, pro exercitationibusaetati, honestati ac religioni congruis, congregabat;huiusque industriae fructus fuit etiam adolescens ex iudaismoad fidem catholicam conversus cum magno sodalium gaudio.Quae vitae ratio veluti praeparatio habenda est ad nobilio-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!