13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ad clerum catholicum 5 67persequi. — Quarum rerum confirmationem petere licet, sanetristem, ex eorum vita sacerdotum, qui divinorum* meditationemvel parvi pendunt vel plane fastidiunt. Videas enimhomines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum,oblanguit; totos ad terrena conversos, vana consectantes,leviora effutientes; sacrosancta obeuntes remisse, gelide,fortasse indigne. Iampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenticharismate perfusi, diligenter parabant ad psallendumanimam, ne perinde essent ac qui tentant Deum ; opportunaquaerebant tempora locaque a strepitu remotiora; divina scrutarisensa studebant ; laudabant, gemebant, exsultabant, spiritumeffundebant cum Psalte. Nunc vero, quantum mutatiab illis sunt!... — Itemque vix quidquam in ipsis residet dealacri ea pietate quam spirabant erga divina mysteria. Quamdilecta erant olim tabernacula illa! gestiebat animus adessein circuitu mensae Domini, et alios ad eam atque alios advocarepios. Ante sacrum quae mundities, quae preces desiderantisanimae ! tum in ipso agendo quanta erat reverentia, augustis caeremoniis decore suo integris ; quam effusaeex praecordiis gratiae : feliciterque manabat in populumbonus odor Christi ! . . . — Rememoramini, obsecramus,dilecti filii, rememoramini.... prístinos dies (i) : tunc nempecalebat anima, sanctae meditationis studio enutrita.In his autem ipsis, qui recogitare corde (2) gravantur velnegligunt, non desunt sane qui consequentem animi sui egestatemnon dissimulent, excusentque, id causae obtendentes,se totos agitationi ministerii dedidisse, in multiplicem aliorumutilitatem. Verum falluntur misere. Nec enim assueticum Deo colloqui, quum de eo ad homines dicunt vel consiliachristianae vitae impertiunt, prorsus carent divino afflatu ;ut evangelicum verbum videatur in ipsis fere intermortuum.(1) Hebr. x, 32.(2) Ierem, xn, 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!