13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Amazonum65gAMAZONUMIN BRASILIANA REPUBLICADismembrationis et erectionis in Abbatiam Nullius.E Brasilianae Reipublicae dioecesibus nulla quidem forsanlatior ea quae Amazonum appellatur, quaeque, uti fertur, ferebis centena chilometrorum quadratorum millia in latitudinemmetitur. Territorii autem amplitudini itinerum quoque acceditasperitas ; quamobrem fit ut in dioecesis huius regionibussive civilis sive rei sacrae procuratio, innumeris implexa difficultatibus,salutares quos deberet parere nequeat fructus.Haud sane mirum si inibi non paucis in locis cives ad humanitatemexculti nondum sint, fidemque ipsam christianamnecdum noverint.Gravissimis hisce malis SSmus D. N. Pius PP. X proApostolica sua in universam Ecclesiam sollicitudine occurrerevolens, cum dioecesis Amazonum in plures alias dividi dioecesesnunc non possit, certam quamdam eiusdem territoriipartem, quae a flumine cui adiacet Rio Branco appellatur,exquisita antea S. R. E. Cardinalium, qui Negotiis ecclesiasticisextraordinariis expediendis praepositi sunt sententia, adioecesi ipsa Amazonum seiungere atque regimini et iurisdictionicoenobii, cui nomen a Beata Maria Virgine de Monteserrato,Ordinis sancti Benedicti, in civitate Fluminis Ianuariiexistentis subiicere, in Abbatiam Nullius erigendamstatuit.Quod igitur bonum, faustum felixque sit, Dei gloriae atquechristiano nomini propagando benevertat, Sanctitas Sua, potestateutens sibi et Apostolicae Sedi reservata in litterisApostolicis, quarum initium Ad universas Orbis Ecclesiasquinto Kalendas Maii anno Domini 1892 datis, libere novamineundi in Brasilianae Reipublicae dioecesibus circumscriptionem,quandocumque id in Domino expedire visum fuerit,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!