13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Appendix6icitra specialem Episcopi concessionem uno fere tantum casu, videlicetunius et alterius paroeciae eidem parocho commissae, vel (quod ad idemfere redit) unius et alterius, in eadem paroecia, burgi seu castri multumab invicem discantis, ita ut omnibus huius et istius incolis una missasatis esse nequeat: « Casus autem illi (quibus iterare Sacra permissumexistimabatur) sic exsoleverunt, ait Benedictus XIV verba referens Sylvii,ut vix inveniatur alius, in quo citra specialem Episcopi concessionem,id liceat quam is quando unus habet plures ecclesias parochiales, quocasu potest celebrare bis » (De sacr. miss, sacrif., lib. 3, cap. 5, n. 2).18. Non recta, meo quidem humili sensu, praecitata Sylvii formula,quanquam a Bened. XIV, seu rectius a Lambertinio, transcripca: nam,parochus bis potest celebrare, non quia plures habet ecclesias sibi commissas(secus logico nexu sequeretur parochum rot celebrare posse acdebere missas quot habet paroeciis) sed quia fidelium, sive unius siveplurium paroeciarum, necessitati, cum una tantum missa, satisfacere nonvalet : quod iam aperte statuerat Conc. Nemausense (1284) a Bened. XIV(ibid.) relatum : « Si omnes parochiani ad unam missam simul non possintconvenire, eo quod in diversis locis habitant distantibus ab ecclesiaet remotis, sicut est in montanis, nec sunt in ecclesia duo sacerdotes,et, dicta prima missa, postmodum parochiani venientes postulent missamaliam sibi dici, poterit tum sacerdos missam aliam celebrare. Tamen,si in prima missa, post receptionem corporis Christi et sanguinis,prolusionem acceperit, non debet secundam missam in praedictis casibuscelebrare ».Perantiquum hunc textum integre referendum censui, quia, in illo,tota, qualis nunc est, circa Sacrorum iterationem, iurisprudentia, satisapte videtur adumbrata, scilicet : primo, necessitas inducitur parochianorum,non parochi ; secundo, stante necessitate praefata, parochus ipse,quasi ex iure, non vero ex licentia episcopi, Sacrum iterat ; tertio, quaetamen iteratio prohibetur, si sacerdos adsit alter; quarto tandem aequeprohibetur si « profusionem » in prima missa acceperit, id est si, perhaustam ablutionem, ieiunium fr egerit eucharisticum.19. «Citra specialem Episcopi concessionem » : ergo, praeter necessitatemde qua supra, canonistae posuerunt aliam iterationis causam,nimirum Episcopi concessionem (de qua fusius infra), quin tamen distinctepraedeterminaverint harum concessionum specialium conditiones,utpote quae reapse, pro casuum varietate, haud facile praedeterminaripossunt. Hinc, ut praesumitur, diversissimus agendi modus : quidamenim Episcopi, necessitatem largo, imo largissimo sensu, interpretantes,quacumque de causa plus minusve rationabili (prout in enumeratione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!