13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

53o Ex S. Congregatione Conciliitradit regula 88 iuris in 6°: « Certum est, quod is committit in legem,qui legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem ».Attamen, his in contrarium non facientibus, videtur mihi dicendumlegemnovam decreti in hac parte antiquum ius immutasse et correxisse-Scilicet ex lege nova, mea quidem sententia, omnia immutata manseruntquoad matrimonia mixta, hoc uno excepto quod scilicet nunc parochusad validitatem debet a contrahentibus exquirere et recipere manifestationemconsensus. Aliis verbis in his matrimoniis ea omnia prohibitamanent, quae prius prohibebantur et aliquid sacri praeseferebant;hinc parochus non posset matrimonio assistere indutus vestibus sacris,aut sponsis benedicere illa etiam simplici benedictione, quae in Ritualihabetur, quum parochus pronuntiat in matrimoniis fidelium ea verba :.« Ego vos coriiungo etc. », quae etiam verba omittere prorsus deberetparochus; sed admittitur, imo praescribitur, ut parochus active assistathis matrimoniis eo sensu, ut illud faciat, quod tamquam notarius facit,seu testis auctorizabilis, et proinde exquirat consensum a contrahentibus.Ratio autem est, quia lex clarissime et sine ulla distinctione loquitur,statuitque principium generale, ad validitatem scilicet debere in posterumparochos assistere matrimoniis activé, interrogando partes de consensueumque ab eis recipiendo. Ubi igitur lex non distinguit, nec nos.distinguere debemus ; et quum nulla in verbis est ambiguitas, non debetadmitti voluntatis quaestio (1. 25 de legatis III. D.). Nec solum, seddecretum nostrum ea habet, quae magis etiam explicite sententiam hancconfirmant. Nam postquam in articulo tertio statuerit formam hanc celebrandimatrimonii, qua parochus active debet assistere modo indicato,addit expresse in articulo undecimo ea forma teneri et comprehendi matrimoniamixta.Accedit, quod absonum, vel certe extraordinarium et fere inauditumest, publicum officialem, qui ex praescripto legis ad alicuis actus constitutionemintervenire debet, alio et alio modo pro his vel pro illis.debere se gerere; et duplicem proinde haberi in eadem societate proeodemactu diversam formam substantialem, cuius diversitas tota se habeatex parte officialis publici assistentis.Insuper ipse scopus decreti id probat. Decretum enim statuit activamparochi assistentiam in eum praecise finem, ut evitarentur matrimonia,quae ex inopinato fierent (matrimonii di sorpresa). Porro evidens est,matrimonia haec maiora omnino praeseferre pericula, si contrahanturinter catholicum et acatholicum. Fieri enim posset, ut ideo ex inopinatohaec matrimonia inirentur, quia pars acatholica nollet praebere cautionesrequisitas, sine quibus non concederetur dispensatio. Cui malo, si age-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!