13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Romana et aliarum 273-certa forma celebratum. Natura enim matrimonii haec est,ut requirathabilitatem utriusque partis, adeo ut si vel una pars est inhabilis (v. gr.in voto solemni unius partis) matrimonium ex natura rei est invalidum,•etsi altera pars habilis sit. Hinc consequenter lex irritans matrimoniumlatini, sine certa forma celebrati, ex natura rei reddit irritum matrimonium,quod latinus celebret cum orientali, etsi hic ad formamservandamnon teneatur.Ergo illa communicatio immunitatis, quae viguit iniure Tridentino , positivae concessioni legislatoris ecclesiastici est tribuenda;quam concessionem historice constat non expresse esse factam,sed ipsa praxi tribunalium inductam (Cfr. Wernz, De iure matrimoniali,p. 52 sq.). Neque in iure Tridentino deerant exceptiones. Ita exdecreto S. C. Inq. 12 Ian. 1890 pro Insula Melitensi, licet acatholiciin matrimoniis inter se valide celebrandis effecti essent immunes a formaConc. Tridentini, at matrimonia mixta catholicorum cum acatholicisforma Tridentina non servata fuerunt declarata nulla, nec pars acatholicaimmunis potuit suam immunitatem alteri parti communicare. Quod•est argumentum evidens, totum hoc pendere a positiva legislatoris voluntate,non ex natura sive legis sive matrimonii.At iuri Tridentino substitutum est ius decreti Ne temere ; et in hocdecreto nullum est verbum aut clausula, qua possit censeri concessa illacommunicatio immunitatis ; imo omnes clausulae quae leguntur n. XIpotius sonant denegationem. Neque Orientales ullo modo queri possunt,-quod ita indirecte ipsis imposita sit lex ; decretum enim irritat matrimoniumlatini sine forma praescripta celebratum; si orientalis vult efficacitercum latino contrahere, ipse sibi imponitobligationem eo modocontrahendi, quo solo potest latinus validum matrimonium inire.Dubium II. Num exceptio, per Const. Provida in Germania inducta,censenda sit uti mere localis, aut etiam personalis.Huic dubio videtur responsum esse dandum: illam exceptionem•esse mere localem, ita ut Germani extra Imperium Germanicum invalidummatrimonium mixtum absque forma decreto Ne temere praescriptacontrahant. Talis decisio deducitur ex legitima interpretatione decretiProvida, sive hoc decretum spectetur respectu habito ad antiquamdisciplinam capitis Tametsi, sive spectetur respectu ad novam disciplinamper decretum Ne temere inductam.i) Sane acatholicorum Imperii Germanici immunitas his verbis indecreto Provida exprimitur : « Nihilominus matrimonia mixta in quibusvisImperii Germanici provinciis et locis non servata forma Tridentinaiam contracta vel (quod Deus avertat) contrahenda....haberi volumus.... »; de matrimoniis autem acatholicorumpro validis omninointer se sicActa S. Sedis, vol. XLl, fase. 4. 18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!