13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romana et aliarum 5.33(1. 2 5 de legat. III, D). Hinc est, quod ita legem interpretantes non itaamplectimur verba legis ut contra eius mentem nitamur; ac proinde inlegem non committimus.Quare ex iis, quae disputavi, ita resolvendum puto sequens dubium :III. An vi decreti Ne temere, etiam ad matrimonia mixta validecontrahenda, ab Ordinario vel a parocho exquirendus et excipiendus sitcontrahentium consensus.R. Affirmative.Quaesitum etiam est quid dicendum de delegatione seu licentia,quam iuxta articulum sextum decreti loci Ordinarius vel parochus concederepossunt sacerdoti determinato ac certo, ut matrimoniis intra limitessui territorii assistat. An requiritur semper delegatio specialis, anvero pro aliquibus saltem personis, ex. gr. pro coadiutoribus parochialibus,aut certis casibus sufficit etiam generalis ?Huic quaesito facillima videtur responsio. Decretum quoad hanclicentiam seu delegationem alteri dandam ab iis, qui iure suo assisterematrimoniis possunt, tria tantum statuit: a) licentiam dandam esse sacerdoticerto et determinato; b) ut assistat intra limites territorii delegantis;c) delegatum debere limites servare mandati et regulas pro parochoet loci Ordinario assistentibus in ipso decreto statutas. Praeter haecnihil aliud in decreto quoad delegationem habemus. Decretum autem nonconstituit legem abrogatoriam antiquae disciplinae, ita ut universa antiquadisciplina quoad formam celebrationis matrimonii dicenda sit viressuas amisisse, sed tantum derogatoriam et correctoria rr. ita ut in iis solisantiquam disciplinam immutatam fuisse dicamus, quae contraria suntdispositionibus decreti.Porro in antiqua disciplina ii, qui matrimoniis per se assistere valebant,delegare poterant, quoad validitatem, et speciali et generali delegatione.Verum non semper id licite faciebant. Sic sacra haec Congregatioin causa Posnaniensi 20 Iul. 1889 reproba vit consuetudinem parochorumalicuius civitatis, qui se mutuo delegabant ad hoc, ut quivisillorum semper et habitualiter posset assistere matrimoniis eorum , quialteri parocho subdebantur ; et de facto hoc erat illusoriam redderedecretum tridentinum. Attamen hanc ipsam generalem delegationem,certos iuxta terminos restrictam, eadem sacra haec Congregatio aliasprobavit. Nam quum in civitate Coloniensi parochi st mutuo delegarentin hunc modum, ut parochus, qui tempore, quo proclarr.ationes expetebantur,parochus erat sponsae proprius, inde per tres menses eius matrimonioassistere valeret, etiamsi sponsa, ea parochia derelicta, in alia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!