13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ex Secretaria Breviumpronuntiavit, ex quo tam laeti uberesque fructus ab ineuntesuperiore saeculo non intermisse percipiuntur. Die igitur festoMariae Virginis ad templum deductae anno 1800 in privatoeiusdem domus sacello, in qua Magdalena apud piammulierem Parisiis commorabatur, tum ipsa tum primae eiussorores se sacratissimo Iesu Cordi penitus devoverunt, atqueita iacta sunt illius instituti fundamenta quod diviniCordis gloriam in primis spectans, sanctis moribus puellasimbuere contendit neque aliquid pro eis perpeti recusat.Quod omni laude dignum consilium Deus ipse fortunavit.Etenim ne expleto anni curriculo, die festo Beatae MargaritaeAlacoque, prima Societatis domus, tanti operis incunabula,Ambiani condita fuit. Satum est ita sinapis granum,quod in arborem succrescens et ramos longe lateque diffundens,sua sub umbra tot animas in Christo solatium expetentesbrevi tempore congregavit. Tum scilicet VenerabilisDei Servae humilitas affulsit, nam dignissima habita, cui primaehuius domus moderatricis munus deferretur, summisinitio precibus ac fletu obtestata est, ut ipsam onere eximerentimmerito, at deinde obedientiae officio ad assentienduminducta, se totam arbitrio Dei permisit. Nihilominus sevel demissius gerens, ante sorores prostrata earum pedibustam effusa charitate oscula dedit, ut ipsae prae animorumcommotione a lacrimis temperare nequirent. Ambianensi domuicito altera addita fuit in monasterio, quod ad Gratianopolipositum, Sanctae Mariae ab Alto dicunt. Ibi postquamVenerabilis Mater Pium PP. VII Dec. Nostrum Parisiis redeuntem,ab eo coelesti Convivio recreata, Lugduni humillimesalutaverat, leges sodalitati regendae tulit; ibique eiussorores, festo Praesentationis Virginis Mariae, vota solemnianuncuparunt, quibus ipsa se paucis ante annis obstrinxerat.Auctis praeterea huiusmodi domibus, ad quas undique virginesconfugiebant, cum necesse esset supremam antistitamcreare, iterum spes omnes in Magdalena Sophia collocatae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!