13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

326 Ex S. Congregatione Conciliiquiritur adiectio illius dictionis actu seu actualiter, puta praesenteturseu instituatur actu presbyter, vel qui actualiter sitconstitutus in ordine presbyterali, ut perperam opinatus estGonzalez ad reg. 8 Cancell., glos. j, n. 194, sed satis est,ut simpliciter cautum sit, ut praesentetur vel instituatur sacerdosiuxta conclusionem Rotae et communem per rationemillam, quod qualitas adiuncta verbo intelligitur secundum tempusverbi ». Posita vero clara et taxativa voluntate testatoris,illam alterare aut mutare neque patronis neque Ordinariislicet, obstante expressa prohibitione Conc. Trid. (Sess. 2J,cap. y de reform.).Verum etiamsi ex citato contextu voluntas testatoris adhucdubia et obscura maneret, alia non desunt adminiculaad eam indagandam. Primo sese offert observantia fundationisubsecuta, nam ex actis capitularibus eruitur quod adcanonicatum Coluzi semper fuit electus candidatus, qui actuesset sacerdos. Atqui observantia plurimum valet ad interpretandastabulas fundationis, quando sunt ambiguae, uti tenetCard. De Luca (de benef., disc. 91, n. j) : « Observantiaein hac materia nimium defertur in casu voluntatis ambiguae,quae sit capax interpretationis, unde observantiaattenditur tamquam interpretativa, quae longe differt a praescriptiva». Alterum adminiculum desumitur ex quadam memoriaexistente in sacristia Cathedralis,, in qua sermo fitde canonicatu Coluzi et quae incipit: « Quum eligendus sitsacerdos ». Iam vero haec adminicula si coniungantur cumtextu exscripto particulae testamenti, sufficientem certitudinemgignere videntur ad statuendum, fundatorem Coluzi incasu voluisse ad canonicatum eligi clericum iam sacerdotem ;huiusmodi enim disquisitiones, ut docet Card. De Luca (loc.cit.) non tam iuris quam potius facti sunt definiendae proqualitate et diversis eiusdem facti circumstantiis ita ut aliquandoquae non possunt singula, unita iuvant.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!