13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

274 Ex S. Congregatione Conciliiloquitur:« Hoc idem iisdemque sub conditionibus declaramus, statuimusacdecernimus de matrimoniis acatholicorum sive haereticorum sive schismaticoruminter se in iisdem regionibus non servata etc. ». Immunitastribuiturmatrimoniis acatholicorum sive inter se sive cum parte catholicacelebratis in illis provinciis, locis, regionibus Imperii Germanici,quae sonant immunitatem omnino localem.Id luculentius apparet si cum commemorata parte dispositiva decreticonferatur eius pars expositiva sive prooemium et scopus legislatorisin ipso prooemio clare manifestatus: « ut consulamus, inquit, sanctitatifirmitatique matrimonii, disciplinae unitati et constantiae, certitudiniiuris, faciliori reconciliationi poenitentium, ipsi quoque paci et tranquillitatipublicae, declaramus, decernimus etc. »; qui scopus expresse transcriptisverbis designatus melius adhuc dignoscitur, si conferantur cummotivorum expositione praecedente, ubi legislator ex Episcoporum relationecommemorat observantiam legis Tridentinae in Imperio Germanicocumincommodis non levibus esse coniunctam:i) propter lamentabilemmaximamque in religione divisionem et catholicorum cum haereticis permixtionemin dies augescentem ; 2) ex eo quod dubitetur an in nonnullislocis lex esset promulgata ; 3) ex dubio an lex etiam obliget acatholicosuno aliove in loco commorantes; undelocis iuris diversitas et dissimilitudo ; ex qua4) maxima in diversis Imperii5) spinosae oriantur quaestiones,quae in iudicibus perplexitatem, in populo fideli legis irreverentiam,in acatholicis perpetuas cierent querelas et criminationes.Iam ex una parte illae circumstantiae et incommoda, quibus medendisstudet decretum Provida sunt circumstantiae propriaeregionumImperii Germanici; ergo exceptio a lege Tridentina quae adhibetur utremedium,censenda est localis, sicut ipsa mala quibus medendis adhibetur.Ex alia parte finis decreti fuit uniformem ac certam statuere disciplinampro universo Imperio Germanico, nempe ut consulamus disciplinaeunitati ac constantiae, certitudini iuris etc. ;hanc porro uniformitatemvoluit inducere seligendo inter varia iura, in diversis Imperiipartibus vigentia, illud ius quo simul obviaretur aliis incommodis inprooemio allegatis; v. gr. paci et tranquillitati publicae, perpetuis acatholicorumquerelis et criminationibus etc. Pars vero dispotiva illamelectionem fecit, concedendo pro universo Imperio illud ius , quod iamin pluribus Germaniae locis obtinebat,ut videlicet acatholici, in matrimoniissive inter se sive cum parte catholica ineundis, immunes essenta lege Tridentina.Haec ergo extensio ad universum Imperium interpretandaeodem modo est, quo particulares immunitatis ante decretum Pro-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!