13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Ex Secretaria Brevium 753factum est, ut si alicubi Venerabilis Mater scholas iam ductasinvenisset, statim a quavis contentione vehementer abhorrens,puellas orbas erudire ac populum ad christianae vitaedecus adhortari satis haberet. Sanctae igitur feminae, quaetantum Deo confiderei, seque tam submisse gereret, exspectatamsolatium deesse non poterat. Loci revera, qui vulgo« Tamerville » audit, optimates, eximiis Mariae Magdalenaedotibus permoti, eam ad scholas habendas arcessunt, eiquevetus monasterium incolendum tradunt. Tunc semper magiseffulsit Venerabilis Dei Servae animi demissio, nam licet duoset sexaginta annos nata, tamen in legis obsequium periculumfacere non refugit, ut ad docendum idonea iudicaretur.In hoc oppido diu commorata, praeclarissima pietatis ac sollertiaepraebuit exempla, utpote quae catecheseos dissertationibusinstitutis, ac pia Mariani mensis exercitatione inducta,frequentes ad populum sacras habuerit conciones. Sedlatior ei patuit laborum campus; anno enim 1832, die festoS. Theresiae, quacum pientissimae Matris vita ac sanctimoniaiure conferri potest, principe Sodalitatis domo in vetustoBenedictinorum coenobio oppidi S. Salvatoris « Le-Vicomte »constituta, ibique orphanis exceptis, publicas aperuit scholasin exemplum habitas ac reipublicae rectorum laudibus honestatis.Sacra tunc auctoritate eaedem leges eius familiaeregendae latae sunt, quae Ioannis Baptistae la Salle institutummoderabantur, iisque Venerabilis Mater ea obedientia,quam in deliciis habuit, acceptis, sibi uni impetravit, ut asperiorequa antea vita uteretur, ac sibi pariter fas esset, propetabernaculum Sacramentum augustum adorare. Postea annotirocinii expleto ac sub pietatis magistro religioni opera data,sorores Scholarum christianarum a Misericordia, die S. MatthaeoApostolo sacro, anno 1838 propositas regulas acceperunt,ac sibi veste ex praescripto induta, vota perpetua solemniterrenovarunt. De exantlatis a Venerabili Matre laboribusillustris coenobii veteres aedes instauratae, ac praecipue

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!