13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

55o Ex S. Congregatione RituumGALLIPOLITANADe distantia altaris a loculis, et de altaribus mobilibus insepulcretis.Rmus dnus Caietanus Mulier, Episcopus Gallipolitanus,a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionemreverenter expostulavit, nimirum :In sepulcreto civitatis Gallipolitanae tum confraternitatestum privatae familiae habent sua sacella, in quibus cadaverasepeliuntur in loculis. At huiusmodi sacella valde exigua suntet angusta, ita ut vix aliquod eorum habeat quatuor metralongitudinis, tria vero latitudinis; altaria autem non distantin eis tres cubitos, seu unum metrum, a loculis, sed paucacentimetra. Insuper in aliquibus sacellis habetur altare ex lignoconfectum cum lapide consecrato infixo in medio mensae;sed altare mobile est, ita ut ad libitum transferatur deuno in alio loco eiusdem sacelli. Quaeritur :I. Utrum permitti possit Missae celebratio in istis sacellis,in quibus non habetur praescripta distantia altarium a loculis?II. Utrum altaria mobilia, sensu exposito, tolerari possint?Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscriptiSecretarii, audito Commissionis Liturgicae voto omnibusquesedulo perpensis, respondendum censuit:Ad I. Negative iuxta decretum n. 3944 Romana T 2 Ianuarii1899 ad II (i),(I) Hoc decretum Romana relatum invenitur in Acta S. Sedis, vol. 29,pag. 504; verum Collectio authentica S. C. Rituum postea edita aliud dubiumaddidit, quod est secundum, ita se habens: « Quaenam distantia intercédere debetinter altare et cadavera quae in coemeteriis vel ecclesiis sepulta sunt? »,et responsum prodiit: « Cadavera ab altari tribus cubitis distare debere; et trescubitos esse fere unum metrum longitudinis; atque hanc distantiam sepulcrorumab altari sufficere». Aliquando tamen S. Sedes, praesertim quoad sacellaiam extructa, dispensare solet ut in iisdem Missa celebretur (N. R.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!