13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

i 96 ' Epistola ^ ^*ramque tribuit, sed ipse Rex Apostolicus, nullo antehac exemplo,auspicem se ac patronum impertit. Itaque, auctoritateAugustae Domus cum tantis cumulata studiis civium, facileest prospicere, erga sanctissimam foeminam nunquam significationesfactas esse tam illustres pietatis publicae. SummopereNos quidem ista delectant, quae cum declarant quamvivax in vobis sit avita fides, tum vero spem Nobis dantfructuum optimorum, eorumque christiano populo universo,non soli Hungariae vestrae, salutarium. Neque enim putandumest, sine benigno quodam Dei consilio fieri, ut specimensanctitatis, quod in illa Andreae regis filia, oblatum estEcclesiae saeculo tertiodecimo, rursus, insigni eius commemorationevestra, expositum in luce orbis catholici, omniumoculos atque animos ad se convertat. Profecto in vitam etmores intuentem Elisabethae, vehementer capiant necesse estmaximarum exempla virtutum omne genus, quum brevi quidemea, cursum aetatis, at in summa fortunae varietate confecerit.In aula Thuringiae, ubi desponsa et destinata Ludovicoducis filio adolescebat ad nuptias, puellula quantam virtutismaturitatem ostendit ! Intento ad Deum semper animo,mortalia contemnere, subesse obedienter, generose simultatescontumeliasque perferre, quas vel modestia cultus, vel studiumpaupertatis, vel pietatis ardor ei comparabat. Compresserparum per hostiles animos coniunctae contra istorumvota nuptiae, quo interim spatio Elisabethae laudes, nemineiam obsistente, visae sunt elucere splendidius. Scilicet mulieremfortem, divinis adumbratam Litteris, agnovit Thuringia,coniugi unanimo natisque et familiae sua diligentissime officiapraestantem, simul inopes omnes et calamitosos materna charitatecomplectentem; id quod maxime exstitit in an nonaegravitate, quum populo fame periclitanti in primis liberalitatemisericordiaque ducis suae quaesita salus. Consecuta sunttempora, plena miseriarum atque luctus, quum viri in Palaestinamdiscessum immaturamque subinde mortem, atque, erum-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!