13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Romana et aliarumcepto Pii Viii et Gregorii XVI in litteris de quibus supra, Episcopus velparochus deferredebebat parti catholicae, ad hoc insani propositi perventae,ut illicitum coniugium per fas et nefas coniungere parata fuerit.Hinc vero ratio huiuspassivae assistentiae, ni fallor, in illo reponendaest, quod Ecclesia cogebatur propriis legibus detrahere, et veluti maiorivi adacta permittere parochorum assistentiam, quam generatim denegabat.Propterea et aequum et par erat parochum gerere morem omnibusinvitis: videre, audire, tacere, gravitatem prae se ferre, tamquam quinollet quod agit ex gravi causa. Talem fuisse rationem assistentiae passivaedemonstratur, praeterquam quod constanti studio SS. Pontificumin deneganda quacumque assistentia ubi damnum clero, Ecclesiae et populoimminens non erat, etiamipsis nominibus quibus regulam huiusmodidesignabant ; nam passim appellant praxim tolerantiae : normamnon voluntate sed necessitate statutam : consilium prudentiae : rationemevitandi graviora : modus conciliationis, et alia huiusmodi.12. Atvero per decretum Ne temere prorsus immutata est, quoadparochi assistentiam in coniugiis celebrandis sine Apostolica dispensatione,vetus disciplina. Hodiedum enim parochi praesentia in iis, quamvisillicitis matrimoniis, non amplius habetur ad instar concessionis ex causatolerantiaeet incommoda graviora evitanda, sed est absolute praeceptane his temporibus infirmae fidei multiplicentur coniugia civilia tantumvel haeretico more celebrata. Unde et parochi vi novae legis assistere tenentur,et nupturientes ubique terrarum, Germania excepta, iubentur parochumadire sub poena nullitatis. Clare id evincitur art. XI, § 2° novidecreti, qui ait:« Vigent (statutae leges) quoque pro iisdem, de quibussupra, catholicis, si cum acatholicis sive baptizatis sive non baptizatis,etiam post obtentam dispensationem ab impedimentomixtae religionis». Et in schemate decreti proposito H. S. O. die 26 Ian. 1907dicebatur patenter latas leges valere pro matrimoniis mixtis, quae contrahuntursive cum dispensatione ab impedimento mixtae religionis,sive non. Si autem per novum decretum praecipitur huiusmodi matrimoniacelebranda esse semper coram parocho, quasi publico Ecclesiaeofficiali, - non video cur denegandum sit parocho id quod est propriumcuiusque officialis publici, exquirere et recipere consensum eorum, quiactum contractualem coram ipso perficiunt. Assistentia passiva quaeoptime congruebat cum veteri disciplina, cum novahaerere. Nam, iuxta illam, Ecclesiaparum videtur corcontrahentes sine dispensatione superimpedimentum mixtae religionis, veluti ethnicos et publícanos putabat,in quos animadvertebat illud Apostoli : quid mihi de iis qui forissunt ? dum nova disciplina eosdem, qua rite sibi subditos, communi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!