13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Imolen.Imolese lib. 514, et parochus del Giardino lib. 600, designatasprimitiarum mensuras Capitulo solvere refragati sunt. Nonsemel idem Capitulum institit apud dictos parochos ad habendasdecimas, sed cum omnia conamina in irritum cesserint,ad hanc S. C. recursum obtulit, instans ut parochi cogerenturad refectionem damnorum ob decimas iam indebitesibi attributas, et insimul quoad futurum declararentur adstrictiad congruam pecuniae summam solvendam Capituloloco primitiarum quarum sunt debitores. Episcopus vero 'desuo voto rogatus adhaeret Capitulo quoad secundam eiuspetitionis partem. Hinc idem Praesul, ex mandato huiusS. O., curavit quidem partes ad propositam de bono et aequoconcordiam inducere; at licet Capitulum non se alienumexhibuerit ab ineunda transactione, tamen parochi in suisiuribus perstiterunt omnem compositionem respuentes.Animadversiones. Parochi itaque contendunt se ampliusnon teneri ad colligendas decimas pro Capitulo. Sanepost editam legem abolitionis decimarum, ipsi nullum titulumcivilem adducere valent ad cogendos debitores pro earumsolutione. Neque regerere iuvat quod maior pars fidelium,non obstante lege iniusta eos exonerante, adhuc decimaspraestare pergit : nam, omisso quod haec praestatio dedie in diem semper decrescit, fideles id peragunt nullimodeintuitu Capituli sed parochorum, a quibus sacramenta percipiunt.Quare parochi ab hac decimarum solutione se liberatusrenuntiant.Praeterea observant decimas sibi spectantes habere rationemcongruae, quod non ita dici potest de parte decimarumCanonicis debita; neque audiendum esse Capitulum quando asseritdecimas parochis relictas fuisse uti praemium laboris pracollectione facienda. Id scatet tum ex actis fundationum ipsarumparoeciarum, tum protestatione emissa a. 1827 a tribusparochis locorum Cantalupo, Sesto Imolese et Giardino contraCapitulum, quod sibi adiudicare tentaverat omnes primitias,.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!