13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

396 Ex S. Congregatione Rituumsanctam conversationem mutuamque charitatem cum sodalibusfovendam et excolendam. Semel accidit, quod solemnitasNativitatis Dominicae Benedictum ad coenobium vocaverat,ut, hoc divinae pietatis mysterium ac festum et subsequentesdies usque ad Epiphaniam sancta celebritate recoleret. Praesciustunc suae proximae mortis, confratres adhortatus estad constantiam in vocatione religiosa servandam et ad perseverantiamin bonis operibus cum uberiore fructu promerendam.Statum quoque monasticum et solitarium his verbisdescripsit : « Non debere aliam esse vitam monachi quam iugemad mortem praeparationem ». Auribus enim monachiperpetuo insonat illa supremi magistri ac iudicis vox : « Estoteparati quia qua hora non putatis Filius hominis veniet ».Exemplo autem suo Benedictus monita corroboravit. Qui, utChristo Domino advenienti fidentius obviam iret, et quae inlacrymis seminaverat in gaudio meieret, portans cum exultationemanipulos suos, ad solitarium montis tugurium regressusest. Illic servum suum, bonum fidelem ac vigilantemDominus invenit, eique in aeterna gaudia ingredi benignissimeconcessit anno millesimo centesimo septimo. Famarefert antiquis documentis suffulta, quod Benedicti sanctitatemfelicemque transitum pluribus signis ac prodigiis Deuscomprobasset. Ex his proponuntur campanae sonitus, mortisnuncius, absque hominis impulsu ; via inter nivem et giaciemrepente et subito plana et aperta monachis ad tugurium accedentibuset ab eo recedentibus; cadaver ipsum Servi Dei in actuorandi, genibus flexis, manibus iunctis, oculisque in coelum elevatisinventum ab eisdem monachis. Qui novo stupore perculsisunt, cum illud sacrum pignus, ad coenobium iam delatumet in claustro humatum, in ipsam ecclesiam transtulerunt. Hiemalienim tempore, ex eius ore prodire lilium perpulcrosprocreans flores, innocentiae symbolum, et ad eius caput insolitalux, sanctitatis indicium, splendescere visa est. Exindefestus dies 20 Ianuarii, cum singulari fidelium devotione et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!