13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

72 Ex S. C. Episcoporum et RegulariumPastor Bonus, ita tamen ut in proximo Synodo dioecesano*advocaretur prius abbas parochus S. Michaelis ».At hoc decretum ad hanc S. C. EE. et RR. denunciatum fuituti nullum ab abbate S. Michaelis, tum quia innitebatur regiodecretoan. 1792, quod adversabatur concordiae propositaea S. C. Rituum a. 1750, tum quia innitebatur subsequenticonventione an. 1794, quae peracta fuit absque venia S. Sedis(i). Hinc habitis ex utraque parte allegationibus (2), quaestioproposita fuit resolvenda sub infrascriptis dubiis.Dubia. I. Cuinam ex duabus ecclesiis pertineat matricitascum iuribus ab eadem promanantibus.II. An decretum Episcopi Sor ani de die 4 Octobris ipoj~confirmandum vel infirmandum sit in casu.III. A n, etiam concessa matricitate ecclesiae S. Mariae deCivita, abbati et capitulo S. Michaelis spectent sequentia iuranempe: I o . quod in processionibus totius cleri Arpini abbaset capitulum S. Michaelis incedant in loco digniori, procedentesultimo loco a dextris abbas et a sinistris archipresbyter; 2°. quod in thurificationibus, et exhibitionibus pacisincipiatur ab abbate eiusque canonicis ; ß°. quod processio CorporisChristi exordiatur ab ecclesia S. Michaelis, functionemperagente abbate ; ac in Dominica et die octava petat ecclesiamS. Michaelis priusquam alias ecclesias; ¿f°. quod unia(1) Regium decretum nihil valet in materia ecclesiastica, eo vel magis siopponatur taxativis dispositionibus S. Sedis, uti in casu praesenti. Item concordiaperpetua circa iura et praeeminentias duarum ecclesiarum fieri nequit nisi aliquacessio praefàtorum iurium intercedat: hoc autem quamdam alienationis prohibitaespeòiem importat, quae, ut fiat, generatim indiget beneplacito Apostolicoad tramitem Const. Ambitiosae Pauli II (Cfr. Ferraris, v Alienatio, art. 2, n. IIet 12 ; De Luca, De alien., disc. i). In themate igitur quum non constet depetita et obtenta Sedis Apostolicae venia super conventione anni 1794, haecabsque ullo robore est censenda (N. R.).(2) Consulto abstinemus a referendis rationibus, quae ex utraque partemilitare videntur, quia res esset nimis longa et nonnisi casum particularempertingeret (N. R.).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!