13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ad clerum catholicum 55 9impellendum ut vitam ecclesiasticis hominibus dignam duceremus!Quid non posuit in manu mea Dominus, quandoproprium Filium suum unigenitum, sibi coaeternum et coaequalem,posuit? In manu mea posuit thesauros suos omnes,sacramenta et gratias; posuit animas, quibus illi nihil estcarius, quas sibi ipsi praetulit in amore, quas sanguine suoredemit : in manu mea posuit caelum, quod et aperire et claudereceteris possim Quomodo ergo adeo ingratus essepoterò tantae dignationi et dilectioni, ut peccem contraipsum ? ut illius honorem offendam ? ut hoc corpus, quodsuum est, inquinem? ut hanc dignitatem, hanc vitam, eiusobsequio consecratam, maculem ? ».Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulofusius dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis.Sacra idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinisimbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamenpraecipueque ad pietatem omnem a teneris annis sunt conformandi.Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallisgradatim promovet, nusquam, ut mater sedula, hortationibusde sanctitate assequenda parcit. Iucunda quidemea sunt ad recolendum. Quum enim primo in sacram militiamcooptavit, voluit nos ea rite profiteri: Dominus pars haereditatismeae, et calicis mei : tu es, qui restitues haereditatemmeam mihi {i). Quibus, inquit Hieronymus, monetur clericusut qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet,talem se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatura Domino (2). — Subdiaconis accensendos ipsa quamgraviter est allocuta ! Iterum atque iterum considerare debetisattente quod onus hodie ultro appetitis;... quod si hunc ordinemsusceperitis, amplius non licebit a proposito resilire,sed Deo... perpetuo f amular i, et castitatem, illo adiuvante,(1) PS. XV, 5.(2) Ep. LU, ad Nepotianum, n. 5.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!