13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Allocutio 23praecepti memores « bonum depositum custodi » (i) decretumLamentabili nuper edidimus, mox vero Litteras EncyclicasPascendi dominici gregis ; atque Episcopos gravissimecommonefecimus ut, praeter cetera a Nobis praescripta,sacra praesertim seminaria diligentissime custodiant, caventesne quid capiat detrimenti institutio adolescentium, quiin spem sacri cleri educantur: quod, gratulantes dicimus, aplerisque omnibus et volenti animo exceptum est, et strenueperficitur.Paterno tamen huic studio ad correptionem animarumerrantium quo pacto ab ipsis errantibus responsum sit nonignoratis, Venerabiles Fratres. Alii quidem, in hypocrisi loquentesmendacium, ad se quae dicebamus non pertinere professisunt, callidis argumentis animadversioni se subducereconantes. Alii vero insolenti superbia, bonorum omnium luctu, apertissime restiterunt. Quare, quae suggerebat caritasincassum adhibitis, canonicas demum irrogare poenas, moeroreanimi maximo, coacti fuimus. Deum tamen, luminumac misericordiarum Patrem, rogare impensissime non desistimusut velit errantes in viam revocare iustitiae. Idipsum etfieri a vobis, Venerabiles Fratres , vehementer optamus, illudminime dubitantes omnem operam Nobiscum vos impensurosad hanc luem errorum quam latissime prohibendam.Nunc autem ut hodierni conventus vestri rationem attingamus,hoc primum monere vos volumus, postquam iteratispostulationibus dilecti Filii Nostri Iosephi Sebastiani Netode resignando Olysipponensi patriarchatu diu amantissimequerestitimus, resignationem ipsam demum Nos excepisse. Patriarchamnovum, qui, in eius locum succédât, mox in decretoet schedulis consistorialibus designabimus.Post haec, S. R. E. Cardinales creare ac renuntiare egregiosviros quatuor decrevimus, quos sua quemque virtus et(i) Tim. i 3.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!