13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Appendix 191Ast aliter et aliter, nimirum :Ex saepelaudata Instructione S. G. de P. F. haud obscure liquetindultum duplicis stipendii missionum Ordinariis generali quadam facultate,concessum fuisse Litteris encyclicis diei 15 Oct. 186 3 ; eo videlicetsensu quod prudentiae committitur Ordinariorum « ut, iusta etgravi causa interveniente, sacerdotes sibi subditi etiam pro secunda missain eadem die celebranda stipendium percipere possint ac valeant ».An huiusmodi indultum sit ad tempus et quibusdam clausulis munitum? Quum nullibi textum integrumrepererim, respondere non possum.Alia vero indulta, quae per caeteras SS. CC. expediuntur, variislimitantur clausulis et conditionibus, v. g. ad tempus et cum onere stipendiumsecundae missae pio cuidam operi, v. g. Seminarii manutentioni,fideliter applicandi.66. Singulare tamen, non tam rarum quam forte unicam, exemplumindulti inconditionati, legitur penes Le Canoniste contemporain,vol. 16, pag. 76-77. Vivae vocis oraculo diei 19 Iunii 1862 Pius IXfacultatem fecerat Episcopo N*** sacerdotibus suis egenis licentiam stipendiumaccipiendi secundae missae in altera ecclesia celebrandae (i).Episcopo N*** mortuo, successor eamdem efflagitavit gratiam, quam,pariter vivae vocis oraculo b. m. Leonis XIII, die 8 Decemb. 1886 obtinuit,nempe: i 0 2 0 .: « Item possit, pro arbitrio et conscientia sua,sacerdotibus quos vere egenosiudicaverit, facultatem impertiri non applicandiparochianis missae secundae intentionem, et insuper stipendiumaccipiendi pro secunda missa, in altera vel eadem ecclesia celebrata».67. Haud me latet, Patres Emi ac Rmi, praelibatas regulas, quaedisciplinam in re subiecta vigentem constituunt, radicali quodam laborarevitio, quippe quae, si penitius attendantur, sunt in complexu potiusnegativae quam affirmativae ; et ideo non tam casus determinant in quibusSacra possunt ac debent iterari, quam casus in quibus non necesseest, ac proinde non licet eadem iterare.(i) In altera ecclesia: haud pauci sunt, nec infimae notae, Canonistae quiSacrorum iterationem licitam opinabantur in altera tantum ecclesia, numquamin eadem, ut supra n. 22 dictum fuit. Redactor Analectorum I. P. vir miraeeruditionis, hanc opinionem animose tuetur (i è r eSérie, supra citata), quae nunc,ex praxi necnon e quamplurimis responsis, omnino obsoleta dicenda est. Unde,in isto vivae vocis oraculo, ad 2 m recte dicitur: « in altera vel eadem ecclesia »,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!