13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ad clerum catholicumcunctetur; qui aliorum vulneribus oleum et vinum salutarenovit infundere, saucius ipse secus viam iaceat, nec medicamfratris manum, eamque fere proximam, providus sibi requirat.Heu quae passim consecuta sunt hodieque consequuntur,prorsus indigna coram Deo et Ecclesia, perniciosa christianaemultitudini, indecora sacerdotali ordini !Haec Nos, dilecti filii, pro conscientiae officio quum reputandus,oppletur animus aegritudine, et vox cum gemituerumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum nesciat, etnomen Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluât !Optimorum corruptio, teterrimum : Grandis dignitas sacerdotum,sed grandis ruina eorum, si peccant ; laetemur adascensum, sed timeamus ad lapsum : non est tanti gaudii excelsatenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse/ (i).Vae igitur sacerdoti, qui, immemor sui, precandi studiumdeserit; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad seipse nunquam regreditur ut accusantis conscientiae exaudiatvoces! Neque crudescentia animi vulnera, neque Ecclesiaematris ploratus movebunt miserum, donec eae feriant terribilesminae : Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava:et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, etauribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur,et sanem eum (2). — Triste omen ab unoquoque vestrum,dilecti filii, avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrumintuetur cor, nulla prorsus in quemquam amaritudineaffectum, sed omni pastoris et patris caritate in omnes permotum:Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut coronagloriae ? nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum?(3).At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempora,arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter(1) S. Hieron. in Ezech. 1. xnr, c. 44, v. 3o.(2) Is. vi, 10.(3) I Thess, n, 19.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!