13.07.2015 Views

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SANCTAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

282 Ex S. Congregatione Conciliividetur secundum iuris novi mentem liberare a conditionevagorum inordine ad citatami praescriptionem n. V, § 4.; sed parochus, etsi iammenstruam commorationem in sua parochia traxerint, debet ut liciteeorum matrimonio intersit, habere licentiam Ordinarii vel eius delegati :nam si quasi-domicilii habenda esset ratio,iterum incideremus in difficultates,quas ius antiquum creabat.3) In his qui et domicilio et quasi domicilio iamdiu carent, suntqueproinde habitualiter vagi, menstrua commoratio in parochia non sufficit,ut pariter parochus non teneatur servare eadem requisita, quae provagis statuuntur can.V; nisi praeter menstruam commorationem domiciliumibidem contraxerint : ratio est quia finis illius praescriptionis estnecessitas accurate cognoscendi ea, quae vel validae vel licitaecelebrationimatrimonii obstare possint; at haec vix sciri poterunt a parocho,in cuius parochia nupturientes menstruam dumtaxat commorationemtraxerint.Sane nulla in novo decreto reperitur praescriptio, qua expresse abrogeturaut immutetur antiqua notio et disciplina de vagis hactenus confirmatalegibus canonicis, praxi tribunalium et communi canonistarumdoctrina: ergo antiqua disciplina adhuc vigere censenda est. Ex aliaparte finis illius legis , qua parochi sine licentia Ordinarii prohibenturmatrimonio coniungere vagos, est singulare periculum, ne hi parochumdecipiant in probatione status liberi seu carentiae impedimentorum : hocautem singulare periculum Tridentinum (sess. XXIV, c. 7, de reform,matr.) nonagnovit nisi in illis habitualiter vagis seu vagabundis, qui semperper incertas sedes vagantur, non autem in aliis honestis personis, quae solummomentanee vagae sunt. Ergo in iure novo retinenda sunt in hacparte eadem principia, quae iure antiquo vigebant.Porro principia antiqua quoad substantiam retineri videntur : sii) Ordinarii licentia non requiratur pro his, qui a brevi tempore domiciliumreliquerunt (v. gr. a mense,vel ab alio tempore taxative determinando); si 2) illa licentia Ordinarii requiratur pro his qui nullibi retinentdomicilium, eo quod vel nullibi habebant, vel illud a longo temporereliquerunt (v. gr. a tempore sex mensibus longiori); si 3) pariterlicentia Ordinarii requiratur pro his, qui in parochia ubi matrimoniumvolunt celebrare iam contraxerunt domicilium , sed cum antea fuissenthabitualiter vagi,nondum in parochia recentis domicilii menstruam commorationemprotra xerunt.Quare proposito dubio,sic censeo respondendum:Affirmative, salva tamen dispositione can. V, § 4 pro iis, qui licetin loco celebrationis matrimonii iam menstruam commorationem traxe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!